Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis. Doctus autem Graecis litteris propinquus noster, factus[*](factus L: natus maluit Eberhard ) ad dicendum,

p.1049
M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum esset in Cilicia est interfectus; isqui[*](is qui Jahn ) accusavit C. Fimbriam, M. Mari Gratidiani pater[*](pater vulg.: patrem L ).

atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis; Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; una[*](una Madvig: illa L: et illa Bake ) Romae contra Caepionem nobilis sane, quoi[*](cui vulg.: quo L ) orationi Caepionis ore respondit Aelius[*](L. Aelius Stangl ), qui scriptitavit orationes multis, orator ipse numquam fuit.

apud maiores autem nostros video disertissimum habitum ex Latio L. Papirium Fregellanum Ti. Gracchi P. F. fere aetate; eius etiam[*](etiam FOG: autem C ) oratio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu. Tum Brutus: Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi oratoribus? Quid censes, inquam, nisi idem quod urbanis? praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi colorata oratio. Et Brutus: