Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
ita prorsus, inquit Brutus; sed ne de Scaevolae quidem tribunatu quicquam audivisse videor et eum conlegam Crassi credo fuisse. Omnibus quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed tribunus anno post fuit eoque in Rostris sedente suasit Serviliam legem Crassus; nam censuram sine Scaevola gessit: eum enim magistratum nemo umquam Scaevolarum petivit. Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum[*](tum L: dum F, secl, Kayser ) habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat. His enim consulibus eam legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione
erit, inquit [M.] Brutus[*](M. secl. Heusinger ), aut iam est iste quem exspectas? Nescio, inquam. Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione† defensione iuncta†[*](in consulatu pro Q. Caepione defensione iuncta L: ex consulatu (peculatus) r(ei) Q. Caepionis defensio minuta Stangl, qui et conicit in c. pro Q. C. (testimonii loco oratio) defensione tincta) non brevis ut laudatio, ut oratio autem brevis; postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnibus inest quidam sine ullo fuco veritatis color; quin etiam comprehensio et ambitus ille verborum, si sic peri/odon [*](perhiodorum L, corr. vulg. ) appellari placet, erat apud illum contractus et brevis, et in membra quaedam, quae kw=la Graeci vocant, dispertiebat orationem[*](dispertibat oratione L, corr. vulg. ) libentius.
hoc loco Brutus: Quando quidem tu istos oratores, inquit, tanto opere laudas, vellem aliquid Antonio praeter illum de ratione dicendi sane exilem libellum, plura Crasso libuisset scribere: cum enim omnibus memoriam sui tum etiam disciplinam dicendi nobis reliquissent. Nam Scaevolae dicendi elegantiam satis ex eis[*](eis vulg.: his L ) orationibus, quas reliquit, habemus cognitam.