Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. Licinius[*](P. Licinius Martha ) Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus[*](lutulentus Jahn: luculentus L: truculentus Ernesti ) [patronus[*](patronus secl. Jahn )] asper maledicus; genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus

p.1038
nec rudis in iure civili et cum virtute[*](virtute L: veritate Martha ) tum etiam ipso orationis genere liber; cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus.

atque et acri[*](atque et acri Friedrich: atque etiam L: acuto etiam Kayser: atque iam Piderit ) ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit; qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat. Itaque consilio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, cum licebat. Isdem temporibus M. Brutus, [in quo[*](in quo secl. Jahn )] magnum fuit, Brute, dedecus[*](dedecus codd. det.: genus L: vulnus ed. Rom.: dedecus inustum Lambinus ) generi vestro, qui, cum tanto nomine esset patremque optimum virum habuisset et iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus. Is magistratus non petivit, sed[*](magistratus non petiverit sed accusationem factitaverit [ut Athenis Lycurgus] Martha: accusationem ... is secl. Kayser: ut... molestus secl. Eberhard ) fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de— generavisse vitio depravatae voluntatis.

atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio[*](Sabellio vulg.: Sanctis L: Saufeio Martha ) multam lege Aquilia [de iustitia[*](damni iniuria Hotomann: de iustitia L (secl. Friedrich): ... sestertia Martha )] petivisset. Non fecissem hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem qui suspiciosius aut criminosius diceret audivisse me neminem. doctus etiam Graecis[*](in Graecis maluit Madvig ) T. Albucius[*](Albucius vulg.: Albitius L ) vel potius plane[*](plane Vogel: paene L ) Graecus. Loquor[*](Loquor vulg.: loquar L ) ut opinor; sed licet ex orationibus iudicare. Fuit autem Athenis adulescens, perfectus Epicurius evaserat, minime aptum ad dicendum genus.

iam Q. Catulus non antiquo illo more, sed hoc nostro, nisi quid fieri[*](nisi quid fieri L: nisi quod aliquid fieri Martha: vel si quid fieri Eberhard ) potest perfectius, eruditus[*](perfecte eruditus I. Mueller: eruditus vulg.: eruditius L ). Multae litterae,

p.1039
summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophontio genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri.

tum Brutus: Mihi quidem, inquit, nec iste notus est nec illi;— sed[*](sed L: nec Rivius ) haec mea culpa est, numquam enim in manus inciderunt —nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius. Fuit igitur[*](igitur, inquam Eberhard ) in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi non mediocris[*](mediocrite OG ) ab oratoribus plerisque neglecta est. Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam. Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.

nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum, sed erat talis ut, cum quosdam audires[*](una audires Kayser ) qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus[*](eo contentus Lanibilns ) esses, sed melius non quaereres.

Q. Metellus Numidicus et eius conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat sed polite; Latine vero in primis est eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene loquendi[*](bene loquendi secl. Kayser ) fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna[*](cui fortuna O2B: qui fortuna L ) belli crimini, invidia populi calamitati fuit.

tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi; itaque in iudicium capitis multos

p.1040
vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt. Sp. Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali[*](vectigali cod. det.: vectigale L ) levavit. M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et[*](sed [et] Stangl ) in promptis tamen et non inexercitatis[*](exercitatis BHM ) ad dicendum fuit, ut filius eius

P. Lentulus. L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.

Atque ego et in hoc ipso Cotta et in aliis pluribus intellego me non ita disertos homines et rettulisse in oratorum numerum et relaturum. Est enim propositum conligere eos qui hoc munere in civitate functi sint, ut tenerent oratorum locum; quorum quidem quae fuerit ascensio et quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque absolutio ex eo quod dicam existimari potest.

quam multi enim iam oratores commemorati sunt et quam diu in eorum enumeratione versamur, cum tamen[*](cum tamen L: quam tamen Bake: cum tandem Campe ) spisse atque ViX, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc ad Antonium Crassumque pervenimus! Nam ego sic existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam.

Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab imperatore equites pedites levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus conlocabantur. Erat memoria summa, nulla meditationis suspicio; imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus ut iudices illo dicente non numquam viderentur non satis

p.1041
parati ad cavendum fuisse.

verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone—itaque diligenter loquendi laude caruit neque tamen est admodum inquinate locutus—, sed illa, quae propria[*](propria Lambinus: proprie L ) laus oratoris est in verbis[*](sed... verbis secl. Eberhard ),—nam ipsum Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est a plerisque neglectum: non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni quam civis Romani proprium videtur;—sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione[*](comprehensione cod. det.: compressione L ) devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat; verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis et conformationibus. quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus. Sxh/mata enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem[*](oratorem L: orationem Lambinus ) eaque[*](eaque L: quae Jahn: atque Stangl ) non tam in verbis pingendis habent pondus quam in inluminandis sententiis. sed cum haec magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentiens[*](cum ... consentiens secl. Schütz )]; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.