Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit[*](venit Fleckeisen: venerat L ), homines cum inter se coniuncti tum mihi ita cari itaque[*](itaque codd.: atque O ) iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re publica cura consederit. Quos postquam salutavi: Quid vos, inquam, Brute et Attice ? numquid[*](numquid Nipperdey: nunc quid L ) tandem novi? Nihil sane, inquit Brutus, quod quidem aut tu audire velis aut ego pro certo dicere audeam.
tum Atticus: Eo, inquit, ad te animo venimus, ut de re publica esset silentium et aliquid audiremus potius ex te quam te adficeremus ulla molestia. Vos vero, inquam, Attice, et praesentem[*](praesentem F: praesente codd.) me cura levatis et absenti magna solacia dedistis. Nam vestris primum litteris recreatus me ad pristina studia revocavi. Tum ille: Legi, inquit, perlibenter epistulam quam ad te Brutus misit ex Asia, qua mihi visus est et monere te pru- denter et consolari amicissime.
recte, inquam, est visus; nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum.