Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos. Nunc quae iudiciis accommodata sint exspecto; idque nobis genus restare unum puto. P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine lege aut sine[*](aut sine vulg.: ac sine P ) testamento[*](testimonio P ) petitur possessio; in quibus causis quid aequius atque aequissimum sit quaeritur, quas ad causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus mox dicetur aequitatis locis.