Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
nam quae motu animi et perturbatione facta sine ratione sunt, ea defensiones contra crimen legitimis iudiciis non habent, in liberis disceptationibus habere possunt. Hoc in genere, in quo quale[*](qualis P) sit quaeritur, ex controversia, iure necne[*](necne Stroebel: et recte P: et recte ne codd. dett. ) actum sit quaeri solet; quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est.
C. Agesis ergo[*](ergo om. P ) , quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo. P. Aut totum est negandum quod in argumentatione adversarius sumpserit, si fictum aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae pro veri similibus sumpta sunt: primum dubia sumpta esse pro certis; deinde etiam in perspicue falsis eadem posse dici; tum ex eis quae sumpserit non effici quod velit. Accidere[*](accidere vulg.: accedere codd. dett.: incidere Piderit ) autem oportet: ut[*](ut P: de p: ad codd. dett. ) singula, sic universa frangentur. Commemoranda sunt etiam exempla quibus in simili disputatione creditum non est; conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.
C. Quoniam unde inveniuntur quae ad fidem pertinent
P. Est ergo, ut supra dictum est, explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur. Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum. Derecto igitur[*](derecto igitur Friderich: de re igitur P: dirigitur vulg. ), cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur[*](uteretur Lambinus ), atque his confirmatis ad propositum sese rettulit atque conclusit. Illa autem altera argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae vult eaque confirmat, deinde id quod proponendum fruit permotis animis iacit ad extremum.
est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut[*](ut om. P ) cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta ponemus; quodque ex eis efficietur, si id apertum, non habebimus necesse semper concludere.
C. Quid illa quae sine arte appellantur, quae iam[*](iam om. Piderit ) dudum adsumpta dixisti, ecquonam modo[*](ecquonam modo p: quonam modo P: ex quonam modo et quonam loco codd. deft. ) ecquonam loco artis indigent? P. Illa vero indigent nec eo dicuntur sine arte, quod ita sint, sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus.