Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

C. Illud equidem[*](quidem P ) quod iam unum restare video, quale sit, cum disceptatio versatur[*](versetur P ) in scriptis. P. Recte intellegis; isto enim exposito munus promissi omne confecero. Sunt igitur ambigui duobus adversariis praecepta communia. Vterque enim eam significationem qua nitetur[*](nitetur vulg.: uteretur P: utetur codd. deti. ) ipse dignam scriptoris prudentia esse defendet[*](defendit P ); uterque id quod adversarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet aut etiam discrepare cum[*](cum vulg.: quam a P: quom a Friedrich ) ceteris scriptis vel aliorum vel maxime, si potuerit, eiusdem; quamque defendet ipse, eam rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem, si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;