Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

in confirmandis autem nostris argumentationibus infirmandisque[*](firmandis l: confirmandis vulg. ) contrariis saepe erunt accusatori motus animorum incitandi, reo mitigandi. Atque hoc quidem utrique maxime in peroratione faciendum[*](hoc ... faciendum P: haec ... facienda codd. dett. ); alteri frequentatione argumentorum et coacervatione universa; alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.

C. Scire mihi iam videor quem ad modum coniectura tractanda sit. Nunc de definitione audiamus. P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique praecepta. Vter enim definiendo describendoque verbo magis ad sensum iudicis opinionemque penetrarit et uter ad communem verbi vim et eandem, quam eius verbi praeceptionem[*](et eandem quam eius vorbi pr. Friedrch: et ad eam p. quam vulg. )

p.3036
incohatam habebunt in animis ei qui audient, magis et propius accesserit, is vincat necesse est. Non enim argumentando tractatur hoc genus,

sed tamquam explicando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem[*](praevaricatorem P ) accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo[*](perfectam ab reo P: profectam ab eo p ), defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum[*](primum P: prima codd. dett. ) verborum, in quo[*](qua codd. deft. ), etiam si propius accedat[*](accedit P ) ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur[*](nitetur P: utetur vel nititur codd. dett. ); negat enim probari oportere eos qui leges scripserint,

ne ratum haberetur[*](ratum habere codd. deft. ) iudicium[*](iudicium, si unus accusator corruptus sit, si totum corruptum sit, non voluisse rescindere maluit Reid: si totum corruptum sit non rescindere, rescindere si unus accusator corruptus sit Summers. Locus procul dubio conturbatus ), si totum corruptum sit[*](sit del. Sauppe ) , si unus accusator corruptus[*](non corruptus Kayser: non om. vulg. ) sit, non rescindere; nititur[*](nititur igitur Piderit ) aequitate utilitate quasi[*](quasi codd.: e qua Kayser: aequasi P ) scribenda lex sit, quaeque[*](quaque P ) tum[*](tum P: tamen codd. deft. ) complecteretur in iudiciis[*](in iudiciis codd.: iudiciis Sauppe ) corruptis, ea verbo uno praevaricationis comprehendisse dicit;

defensor autem testatur consuetudinem sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi converso[*](converso P: ex vero vulg. ) accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in contrariis causis quasi vare[*](vare Gesner: varie codd. ) positus esse videatur. Sed huic tamen ipsi confugiendum est ad aequitatis locos, ad rerum iudicatarum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; communeque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit quam maxime potuerit ad communem sensum vimque verbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sint suam

p.3037
definitionem[*](defensionem P ) sententiamque confirmet.

atque accusatori sit in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam proposui[*](et ea quam proposui vulg.: ad ea quae proposuit Friedrich ) aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depravatione verbi sese urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.