Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

in eis autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse factum[*](factum delet Schütz ) defenditur, cum est facti

p.3031
subiecta ratio, sicut.ab Opimio: Iure feci, salutis omnium et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio est: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indemnatum necare ? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et temporibus et rursum ad consultationum formam rationemque revocantur.