On Oratory

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. 1. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Habetis sermonem bene longum hominis, utinam non impudentis! Illud quidem certe, non nimis verecundi; qui quidem, cum te, Catule, tum etiam L. Crasso audiente, de dicendi ratione tam multa dixerim; nam istorum aetas minus me fortasse movere debuit. Sed mihi ignoscetis profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam mihi loquacitatem impulerit, acceperitis.'

'Nos vero,' inquit Catulus 'etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo, non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus magnamque tibi habemus gratiam; et cum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam et copiam. Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas; nec enim te ista attigisse arbitrabar, quae diligentissime cognosse et undique conlegisse usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse;

neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse. Sed tamen quidnam est id quod dixisti fore, ut tibi ignosceremus, si cognossemus, quae te causa in sermonem impulisset? Quae est enim alia causa, nisi quod nobis et horum adulescentium studio, qui te attentissime audierunt, morem gerere voluisti?'

Tum ille 'adimere' inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis accedere. Quid enim poterit dicere? Consularem se esse hominem et censorium? Eadem nostra causa est. An aetatem adferet? Quadriennio minor est. An se haec nescire? Quae ego sero, quae cursim arripui, quae subsicivis operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, summis doctoribus. Nihil dicam de ingenio, cui par nemo fuit: etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se posse dicere; Crasso dicente nemo tam arrogans, qui similiter se umquam dicturum esse confideret. Quam ob rem ne frustra hi tales viri venerint, te aliquando, Crasse, audiamus.'

Tum ille 'ut ita ista esse concedam,' inquit 'Antoni, quae sunt valde secus, quid mihi tu tandem hodie aut cuiquam homini quod dici possit reliquisti? Dicam enim vere, amicissimi homines, quod sentio: saepe ego doctos homines, quid dico saepe? immo non numquam; saepe enim qui potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam diutius quam quaestor afuerim? Sed tamen audivi, ut heri dicebam, et Athenis cum essem, doctissimos viros et in Asia istum ipsum Scepsium Metrodorum, cum de his ipsis rebus disputaret; neque vero mihi quisquam copiosius umquam visus est neque subtilius in hoc genere dicendi quam iste hodie esse versatus: quod si esset aliter et aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem tam inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod vos cupere sentirem.'

Tum Sulpicius 'an ergo' inquit 'oblitus es, Crasse, Antonium ita partitum esse tecum, ut ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius distinctionem atque ornatum relinqueret?' Hic ille 'primum quis Antonio permisit,' inquit 'ut et partis faceret et utram vellet prior ipse sumeret? Deinde, ego si recte intellexi, cum valde libenter audirem, mihi coniuncte est visus de utraque re dicere.' 'Ille vero' inquit Cotta 'ornamenta orationis non attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum invenit.' 'Verba igitur' inquit Crassus 'mihi reliquit Antonius, rem ipse sumpsit.'

Tum Caesar 'si, quod difficilius est, id tibi reliquit, est nobis' inquit 'causa, cur te audire cupiamus; sin, quod facilius, tibi causa non est, cur recuses.' Et Catulus 'quid, quod dixisti,' inquit 'Crasse, si hic hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere?' Tum Cotta ridens 'possem tibi,' inquit 'Crasse, concedere: sed vide ne quid Catulus attulerit religionis: opus hoc censorium est, id autem committere vides quam homini censorio conveniat.' 'Agite vero' ille inquit 'ut vultis. Sed nunc quidem, quoniam est id temporis, surgendum censeo et requiescendum; post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis.' Omnes se vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum tamen audire velle dixerunt.