Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. timere se dicunt quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere. quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponatur[*](ponatur V1)? at enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. magisne quam Decimi? equidem non arbitror. etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo[*](eo hic inser. Müller, ante tamen Naugerius (2): cõ ante Brutorum hab. V) iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eo[*](eo V: illo D) rem illam dicebant fieri debuisse[*](decuisse D). quid ergo agunt nunc[*](nunc agant D) tot exercitus nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? ei, credo, qui C. Caesaris[*](C. om. D (ita mox)) res actas[*](res actas acta Pluygers) everti, qui causam veteranorum prodi volunt.

si ipse viveret C. Caesar, acrius, credo, acta sua defenderet quam vir fortissimus defendit Hirtius, aut amicior causae quisquam inveniri potest quam filius? at horum alter nondum ex longinquitate gravissimi morbi recreatus quicquid habuit virium, id in eorum libertatem defendendam contulit quorum votis iudicavit se a morte revocatum; alter virtutis robore firmior quam aetatis cum istis ipsis veteranis ad D. Brutum liberandum est profectus. ergo illi certissimi idemque acerrimi Caesaris actorum patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt, quos veterani sequuntur; de libertate enim populi Romani, non de suis commodis armis decernendum vident.

quid est igitur cur eis qui D. Brutum omnibus opibus[*](opibus Vb: copiis nst) conservatum velint M. Bruti sit suspectus exercitus? an vero, si quid esset quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, aut, si videret, non laboraret? quis aut[*](quis aut V1: quis illo aut Cus.: quis autem (aut ñ t) cett) sapientior ad[*](sapientior aut ad V: sap. aut acutior ad coni. Halm) coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior? atqui[*](atquin V (cf. Neue ii. 962)) huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. praecepit oratione sua quid decernere nos de M. Bruto[*](M. om. D), quid sentire oporteret, tantumque afuit[*](afuit Halm: fuit V: abfuit (aff. t) cett.) ut periculosum rei publicae M. Bruti[*](M. om. V) putaret exercitum ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. scilicet hoc Pansa aut non videt—hebeti enim ingenio est—aut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. desinant igitur aut ei qui non timent simulare se timere et[*](et t: set V: sed bns) prospicere rei publicae, aut ei[*](ei D: hi carte V: hi cauti coni. Halm) qui omnia verentur nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia. quae, malum!

est ista ratio semper optimis causis veteranorum nomen opponere? quorum etiam si amplecterer virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem ferre fastidium. at[*](at an V2) nos conantis servitutis vincla[*](vincula nt) rumpere impediet si quis veteranos nolle[*](id nolle D) dixerit? non sunt enim, credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma capiant; nemo est praeter veteranos milites vir[*](vir om D) qui ad servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest igitur stare res publica freta veteranis sine[*](sine veteranis, freta Pluygers) magno subsidio iuventutis. quos quidem vos libertatis adiutores complecti debetis: servitutis auctores sequi non debetis.

postremo —erumpat enim aliquando vera et me digna vox!—si veteranorum nutu mentes huius ordinis gubernabuntur[*](gubernabantur s: gubernantur l) omniaque ad eorum voluntatem nostra dicta facta[*](factaque D) referentur[*](referuntur V), optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servitute potior. omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam necessaria: ecquodnam[*](ecquodnam etquodnam D: etquenam V) principium optatius[*](optatius scripsi: putatis codd. (cf. iii. 17, vii. 7, Sest. 47)) libertatis capessendae? an, cum illum necessarium et fatalem paene casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? tota Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus.

Magna quidem nos spe et prope explorata[*](magnam ... spem ... exploratam D) libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. omnes nationes servitutem ferre possunt: nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem[*](ad dign. et ad virt. V, Cus.: ad virt. et dign. D) referremus[*](referremus V, Cus.: referamus V2D). ita praeclara est recuperatio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. quod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo diuturnior servitus esset. cum vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani[*](minimeque Romani V: nominis Romanique t: nominisque R. bs) dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere.