Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

perturbat me, C. Caesar[*](C. om. Cα), etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum. nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum[*](cum si D (ante ras.) g) per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. sed tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare.