Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

tum[*](tum scripsi: cum codd.) vero exercitu amisso ego, qui pacis semper auctor[*](auctor Cασ: auctor fui BDa), post Pharsalicum autem[*](autem om. BE) proelium[*](post Pharsal. aut. proelium del. Ernesti) suasor fuissem armorum non ponendorum[*](ponendorum Cαa: depon. βσ), sed abiciendorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipse[*](ipsius β) ardebat studio illius belli et patri satis faciendum[*](faciendum Cαa: fac. esse βσ) arbitrabatur. felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiam accusandi[*](accus. etiam β) licentiam: calamitosus Deiotarus qui et ab eo qui in isdem[*](eisdem Cα) castris fuerit, et[*](et ante non modo om. β) non modo apud te sed etiam[*](non modo apud te sed etiam del. Halm) a suis accusetur! vos vestra secunda fortuna, Castor[*](Castor om. AV), non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti?

sint sane inimicitiae, quae esse non debebant—rex enim Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris in lucem evocavit: quis tuum patrem ante[*](ante Cαa: antea βσ) quis esset quam cuius gener[*](gener C2AVγ: genere C1Hβ) esset audivit?—sed quamvis ingrate et impie necessitudinis nomen repudiaretis[*](repudiaretis (ex -itis D) β: -ritis Cαγ), tamen inimicitias hominum more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non expetere vitam, non capitis arcessere. esto: concedatur haec quoque acerbitatis[*](acerbitatis CHVβa: acerbitas Aσ) et odi magnitudo: adeone ut omnia vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura violentur? servum sollicitare verbis, spe promissisque corrumpere, abducere[*](abducere Cαa: adducere βσ) domum, contra dominum armare, hoc est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum indicere. nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi enim id quod intus est atque nostrum impune evolare potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in servitute[*](in serv. βσ: et in serv. Cαa) dominatus.

O tempora, o mores! Cn. Domitius ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maximum vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem civitatis in iudicium populi vocavisset Scaurique servus ad eum clam domum venisset et crimina in dominum delaturum se esse dixisset, prendi[*](prendi Cαa: apprehendi (adprendi D) βσ) hominem iussit ad Scaurumque deduci. vide quid intersit, etsi inique Castorem cum Domitio comparo[*](comparo βσ et Priscian. K. ii. 239: confero Cαa): sed tamen ille inimico servum remisit, tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum repudiavit, tu etiam accusatorem adhibuisti. at semel iste est corruptus[*](iste est corr. CHβσ: est corr. iste AVa) a vobis.