Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

in posterum inquit diem distulit ut, cum in castellum[*](castellum Luceium (Lucc. H) add. codd., ego delevi, cf. § 17) ventum esset, ibi cogitata perficeret. non video causam loci mutandi[*](mut. loci β), sed tamen acta res criminose est. cum inquit vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. at te eadem tua[*](eadem tua Cαβ: illa tua g: eadem tua illa ah) fortuna servavit: in cubiculo[*](in cubiculum (-lo D1) te ire malle βa) malle dixisti. di te perduint[*](perduint BD: -dunt CHVE: -dent A: -dant γ), fugitive! ita non[*](non ita Cα) modo nihili et[*](nihili et scripsi: nihil sed D1: nequam et D2γ: om. αBE) improbus, sed fatuus et[*](improbus et fatuus, sed etiam (eiam D1) amens β) amens es. quid? ille signa aenea in balneo[*](in balneo α: in insidiis (in sup. lin. in β) βγ) posuerat, quae e balneo in cubiculum transire[*](transire (-ent AV) Cαgh: transferri βa) non possent? habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. horum inquit eram conscius. quid tum? ita ille demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat[*](haberet γ) ab[*](ab Cα: a βγ) se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare[*](indicare Victorius: iud. CAV: uind. βah: diud. H)?

et fratres meos, inquit, quod erant conscii, in vincla[*](vincla CαD: vincula cett. (ita l. 14)) coniecit[*](coegit Cα). cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis?

reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuisse[*](in spec. semp. fu. Cαh: in spec. fu. semp. ag: semp. in spec. fu. β), cum a te animo esset[*](esset animo β) alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse. de exercitu dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis[*](latroc. hostium γ) tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. atque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.

at misit ad nescio quem Caecilium[*](ad Caec. nescio quem β): sed eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit. non quaero quam veri simile sit[*](non sit γ veri simile sit aut] verissiles itaut C: veris si lesit aut H: simile sit veri A) aut non[*](non ante habuisse del. Cardenus) habuisse regem quos[*](quos misisset β) mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientes[*](audientes CαDag: obaud. h: obed. BE) in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos. sed tamen cum ad Caecilium mittebat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret.

addit etiam illud, equites non optimos misisse. credo[*](credo gh: veteris credo (-es. Credo a) Cαβa (voc. veteris ex veri l. 15 repetitum videtur)), Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos. ait[*](ait etiam Cαa) nescio quem ex eo numero servum iudicatum. non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer.

alieno autem a te animo quo modo[*](fuit ante quo modo (quia a) add. γ)? speravit, credo, difficilis tibi Alexandreae[*](Alexandriae mei) fore exitus propter regionum naturam et fluminis. at eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei[*](ei om. β) quem Asiae praefeceras nulla in[*](in om. β) re defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum etiam atque ad[*](etiam atque ad (ad om. V) aciem CHVag: etiam atque etiam A: etiam et ad om. β) aciem praesto fuit.

secutum bellum est Africanum. graves de te rumores[*](rumores sparsi E2γ), qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. quo tum rex animo[*](animo Cα: fuit add. β: erga te fuit add. γ), qui auctionatus sit seseque spoliare[*](spoliare CHβ: exspol. AVa) maluerit quam tibi pecuniam non subministrare. at eo inquit tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et celeriter ad se referrent. itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum:

  1. pereant amici, dum inimici una intercidant.
quod ille, si tibi esset[*](tibi esset Cα: esset tibi βγ) inimicissimus, numquam tamen dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset[*](potuisset et inposuisset C: et potuisset H: fort. et iure potuisset), regem et se et filium suum constitutos esse meminisset?

quid deinde? furcifer quo progreditur? ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudum[*](in convivio nudumque AV) saltavisse[*](se salt. C). quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illo[*](in illo sunt β regiae a) rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari reges[*](reges CHVγ: regem Aβ) non solere. Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animi[*](magni animi CαBD: magnianimum σ: magnanimum Eh), largum, beneficum, liberalem: hae[*](hae CAVβh: haec Hag (cf. Phil. v. 8)) sunt regiae laudes, illa privata est. ut volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. haec in illo est ab ineunte aetate[*](aetatehic defic. gh (ex hoc loc. γ = aσ)) cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita.

multis ille quidem[*](ille quidem CHσ: quidem ille AVβa) gradibus officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vacabat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res rationesque[*](amicitias res rationes om. Cα) iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiam[*](etiam βa: om. Cασ) optimus pater familias et diligentissimus[*](et dil. dil. Cα) agricola et pecuarius haberetur. qui igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit?

imitari, Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. quod si saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum minime in illam aetatem conveniret. quibus ille studiis ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta[*](cuncta om. Cα) iam aetate[*](aetate Cα: exacta aetate BDγ: exacta E) defecerant. itaque Deiotarum cum plures in equum sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa studio et cupiditate concedere!

tum[*](tum scripsi: cum codd.) vero exercitu amisso ego, qui pacis semper auctor[*](auctor Cασ: auctor fui BDa), post Pharsalicum autem[*](autem om. BE) proelium[*](post Pharsal. aut. proelium del. Ernesti) suasor fuissem armorum non ponendorum[*](ponendorum Cαa: depon. βσ), sed abiciendorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipse[*](ipsius β) ardebat studio illius belli et patri satis faciendum[*](faciendum Cαa: fac. esse βσ) arbitrabatur. felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiam accusandi[*](accus. etiam β) licentiam: calamitosus Deiotarus qui et ab eo qui in isdem[*](eisdem Cα) castris fuerit, et[*](et ante non modo om. β) non modo apud te sed etiam[*](non modo apud te sed etiam del. Halm) a suis accusetur! vos vestra secunda fortuna, Castor[*](Castor om. AV), non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti?

sint sane inimicitiae, quae esse non debebant—rex enim Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris in lucem evocavit: quis tuum patrem ante[*](ante Cαa: antea βσ) quis esset quam cuius gener[*](gener C2AVγ: genere C1Hβ) esset audivit?—sed quamvis ingrate et impie necessitudinis nomen repudiaretis[*](repudiaretis (ex -itis D) β: -ritis Cαγ), tamen inimicitias hominum more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non expetere vitam, non capitis arcessere. esto: concedatur haec quoque acerbitatis[*](acerbitatis CHVβa: acerbitas Aσ) et odi magnitudo: adeone ut omnia vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura violentur? servum sollicitare verbis, spe promissisque corrumpere, abducere[*](abducere Cαa: adducere βσ) domum, contra dominum armare, hoc est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum indicere. nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi enim id quod intus est atque nostrum impune evolare potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in servitute[*](in serv. βσ: et in serv. Cαa) dominatus.

O tempora, o mores! Cn. Domitius ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maximum vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem civitatis in iudicium populi vocavisset Scaurique servus ad eum clam domum venisset et crimina in dominum delaturum se esse dixisset, prendi[*](prendi Cαa: apprehendi (adprendi D) βσ) hominem iussit ad Scaurumque deduci. vide quid intersit, etsi inique Castorem cum Domitio comparo[*](comparo βσ et Priscian. K. ii. 239: confero Cαa): sed tamen ille inimico servum remisit, tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum repudiavit, tu etiam accusatorem adhibuisti. at semel iste est corruptus[*](iste est corr. CHβσ: est corr. iste AVa) a vobis.

nonne, cum esset perductus[*](perductus CαDγ: productus BE) et cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn. Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? quae est ista tam impotens[*](tam impudens BE), tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate[*](inhumanitate BE) nostrae civitatis humanitatem inquinares?

at quam acute conlecta crimina! Blesamius inquit,—eius enim nomine, optimi viri[*](nomine optimi viri H, Prisc. K. iii. 325: hominis nom. opt. viri CAV: nom. opt. hominis β: nom. viri opt. γ) nec tibi ignoti, male dicebat tibi—ad regem inquit[*](inquit om. unus cod. Halmii (cf. Phil. viii. 27) in invidia esse CαDa (in om. AD): invidiose BE) scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere. nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus.

solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in[*](solus... cuius in om. Cα) victoria ceciderit nemo nisi armatus. et quem nos liberi[*](liberi om. H) in summa populi Romani[*](populi Romani del. Halm) libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimus[*](ducimus Cαγ: ducem vidimus E: vidimus ducem BD), is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? nam de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus[*](invidimus β). nam si locus adfert invidiam, nullus est[*](est Cασ: locus est βa) ad statuam quidem rostris clarior. de plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in te[*](in te Cα: a te βγ) est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest.

nihil a me arbitror praeteritum[*](praeteritum Cαa: praetermissum βσ), sed aliquid ad extremam partem causae[*](extremam partem causae CH: extremum causae AVa: extremam (-um σ) causae partem βσ) reservatum. id autem aliquid quid[*](aliquid quid scripsi (cf. Lig. 22): aliquid codd.: quid Halm) est? te ut plane Deiotaro reconciliet[*](conciliet CH) oratio mea. non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares[*](existimaret CH: existimarer A) multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui[*](a se qui H: assequi cett. (C)) in altera parte fuisset[*](fuisset Cασ: potuisset βa) ea sumeres non recusavit.

etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam[*](cum postea quam CAVβa: cum postea H: qui postquam σ) a L. Scipione[*](L. om. C1β devictus est Lambin.) devictus Tauro tenus regnare iussus est[*](est CαDγ: esset BE), omnem[*](omnem Garatoni: omnemque codd.) hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc[*](hoc Cαa: om. βσ) se Deiotarus consolari. ille enim furoris multam sustulerat[*](sustulerat CH: distulerat AV: sustinuerat βa: subierat σ), hic erroris. omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem.

multa se arbitratur et peperisse[*](et reperisse β) ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? ab omnibus est enim is ornatus[*](est enim is orn. Cαa: enim his orn. est σ: enim est orn. β) qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona sola[*](bona sola Cαa: sola bona βσ eisque Nohl: isque (hisque) codd.) esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem.

haec ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscenset—esset enim non solum ingratus sed etiam amens—, verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptam[*](accept. refert β) clementiae tuae. quo quidem animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit. iubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. memini enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse iussum.

laboro equidem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem magna eius officia in me et in exercitum meum effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis amplissimis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum[*](benefic. tuum β) beneficium in dubium vocari, nec haerere in animis hominum sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere[*](timere iterum timere Lehmann) incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore.

non debeo, Caesar[*](Caesar Cαa: C. Caesar βσ), quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonam[*](ecquonam Gulielmius: et quonam CH: quonam A (e coll. mea) Vβγ) modo dicendo misericordiam tuam commovere[*](movere CAH) possim. nihil opus est. occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. propone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti. multa sunt monumenta clementiae tuae, sed maxime[*](maxime maxima Wesenberg) eorum incolumitates quibus salutem dedisti. quae si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.