Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at quam festive crimen contexitur! tua te inquit eadem quae[*](quae semper β) saepe fortuna servavit: negavisti tum te inspicere velle. quid postea? an Deiotarus, re illo tempore non perfecta[*](re illo... perfecta CαBD: rex illo... perfecta re Eγ), continuo dimisit exercitum? nullus erat alius insidiandi locus? at eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri[*](retineri CA: retine H: retinere cett.) magnum fuit? cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc[*](illuc illuc istum C1: istum illuc H) isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus[*](P. Afr. Cα) inspectante exercitu accepit. quod cum praesens Deiotarus regio[*](regio gh: et Cα: et regio a: regio et β) animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.