Pro T. Annio Milone

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac[*](ac ΣH: et cett.) fortissimi viri, multas[*](multas ΣH: per multas cett.) noctis horas nuntiabatur: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur[*](aud. a senatu H). non poteram Cn. Pompeium, praestantissima[*](praestantissimum Σ) virtute virum, timidum suspicari; diligentiam pro[*](pro ΣH: om. ETδ) tota re publica suscepta[*](susceptam Gulielmius) nimiam nullam putabam. frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. omnia false[*](false ΣH: falsa cett.) atque invidiose[*](invidiose unus Ox.: insidiose ΣH: insidiosa ETδ) ficta comperta sunt: tametsi[*](tametsi scripsi: cum tamen si codd. (cum ex q~, = quaere ortum videtur; cf. §§ 18. 67. Mur. 51): quod si tamen Lambinus: cum tamen Madvig) metuitur etiam nunc Milo[*](Miloni Wolff).

non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei—te enim[*](enim ΣH, Ascon.: enim iam ETδ) appello et[*](et Ascon.: om. codd.) ea voce ut me exaudire[*](exaudire Ascon.: audire codd.) possis —tuas[*](tuas Hδ, Ascon.: tuas, tuas ET), inquam, suspiciones perhorrescimus. si Milonem times[*](si Milonem times om. H), si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est[*](est sunt ΣH (R. = require add. H, cf. § 18)), atque illa omnia in hunc unum constituta[*](constituta ΣH: instituta cett.), parata, intenta sunt, magna in hoc certe[*](certe in hoc E) vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.

sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini[*](homini hominum H) cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa[*](illa ipsa HEb2: ipsa illa TW: illa ab1) taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo[*](ut nullo ΣHb2: nullo ut cett. posset modo H: modo posset ETδ) evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse[*](ipse Madvig: iste codd.: ille ed. V: is Garat.) haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et[*](est et est et esset ΣH) ita consuevit; te, Magne, tamen ante testaretur[*](ante testaretur ΣH: an testaretur E: antestaretur TW: attestaretur δ), quod nunc etiam facit.

vides[*](vides HE: vide Tδ) quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis[*](in amicitiis ΣHE: in amicis Tδ), quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. erit, erit[*](erit, erit erit et T) illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando[*](ille aliquando ΣHE: aliquando ille Tδ) dies, cum tu salvis[*](salvis Ant. Augustinus: salutaribus HEδ: salubritatibus T), ut spero, rebus tuis, sed fortasse in[*](in suppl. Luterbacher) motu[*](motu Tδ: metu HE) aliquo communium[*](in communium ET: impendente comm. Lange) temporum, qui quam[*](immutatis post temp. add. b2) crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.

quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi[*](vi H: vel ETδ) iudicia ipsa tolleret? satis iudicatum est a Pompeio, satis[*](satis om. ΣH), falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret[*](oportet ΣH), ut omnes confitentur, liceret[*](licet Σ in om. ΣH).