Pro T. Annio Milone

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio. neque vero se populo solum sed etiam senatui commisit, neque senatui modo[*](modo om. H) sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his[*](iis H) tantum verum etiam[*](etiam om. E) eius potestati cui[*](cui cuius ET) senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.

neque vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est; videbant[*](videbant HE: videbant enim Tδ) sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. an vero[*](at vero H) obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? negabant eum Romam esse rediturum.

sive enim illud animo irato ac percito[*](percito b2, Naugerius (1): perdito HETab1) fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet[*](secederet E) aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis[*](nobis ab1) haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet. miseros interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed etiam nefarias[*](nefaria H) suspicantur!

ergo illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere. quid? quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam[*](quamvis ... conscientiam (-a H) Hδ: quemvis ... conscientia ETW: quemvis etiam in med. del. conscientia Ernesti) perculissent, ut sustinuit, di immortales! sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! scutorum, gladiorum, pilorum, frenorum[*](pilorum, frenorum ΣBH: frenorum pilorumque ETδ) etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta[*](Mil. cond. non T) esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta[*](refertas Heumann), plena omnia malleolorum[*](malleorum Eδ) ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita.

laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. nimis multa audire[*](cog. audire E) coguntur neque aliter facere possunt ei[*](ii k: i Σ: hi cett.) quibus commissa tota res publica est[*](comm. tota res p. est (rei p.) ΣH: tota comm. est res. p. cett.). quin etiam fuit audiendus[*](fuit aud. Baiter: fuerit aud. ΣHET: aud. sit δ: aud. fuit k, Angelius) popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se[*](se ΣH, ut voluit Heumann: esse cett.) de interficiendo Cn.[*](Cn. ΣH: om. ETδ) Pompeio coniurasse, dein[*](dein ΣHE: deinde Tδ) postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos[*](nuntiatur in hortos H: in hortos nuntiavit cett.); arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari[*](probari ΣHE: putari Tδ).

verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac[*](ac ΣH: et cett.) fortissimi viri, multas[*](multas ΣH: per multas cett.) noctis horas nuntiabatur: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur[*](aud. a senatu H). non poteram Cn. Pompeium, praestantissima[*](praestantissimum Σ) virtute virum, timidum suspicari; diligentiam pro[*](pro ΣH: om. ETδ) tota re publica suscepta[*](susceptam Gulielmius) nimiam nullam putabam. frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. omnia false[*](false ΣH: falsa cett.) atque invidiose[*](invidiose unus Ox.: insidiose ΣH: insidiosa ETδ) ficta comperta sunt: tametsi[*](tametsi scripsi: cum tamen si codd. (cum ex q~, = quaere ortum videtur; cf. §§ 18. 67. Mur. 51): quod si tamen Lambinus: cum tamen Madvig) metuitur etiam nunc Milo[*](Miloni Wolff).

non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei—te enim[*](enim ΣH, Ascon.: enim iam ETδ) appello et[*](et Ascon.: om. codd.) ea voce ut me exaudire[*](exaudire Ascon.: audire codd.) possis —tuas[*](tuas Hδ, Ascon.: tuas, tuas ET), inquam, suspiciones perhorrescimus. si Milonem times[*](si Milonem times om. H), si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est[*](est sunt ΣH (R. = require add. H, cf. § 18)), atque illa omnia in hunc unum constituta[*](constituta ΣH: instituta cett.), parata, intenta sunt, magna in hoc certe[*](certe in hoc E) vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.

sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini[*](homini hominum H) cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa[*](illa ipsa HEb2: ipsa illa TW: illa ab1) taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo[*](ut nullo ΣHb2: nullo ut cett. posset modo H: modo posset ETδ) evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse[*](ipse Madvig: iste codd.: ille ed. V: is Garat.) haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et[*](est et est et esset ΣH) ita consuevit; te, Magne, tamen ante testaretur[*](ante testaretur ΣH: an testaretur E: antestaretur TW: attestaretur δ), quod nunc etiam facit.

vides[*](vides HE: vide Tδ) quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis[*](in amicitiis ΣHE: in amicis Tδ), quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. erit, erit[*](erit, erit erit et T) illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando[*](ille aliquando ΣHE: aliquando ille Tδ) dies, cum tu salvis[*](salvis Ant. Augustinus: salutaribus HEδ: salubritatibus T), ut spero, rebus tuis, sed fortasse in[*](in suppl. Luterbacher) motu[*](motu Tδ: metu HE) aliquo communium[*](in communium ET: impendente comm. Lange) temporum, qui quam[*](immutatis post temp. add. b2) crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.

quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi[*](vi H: vel ETδ) iudicia ipsa tolleret? satis iudicatum est a Pompeio, satis[*](satis om. ΣH), falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret[*](oportet ΣH), ut omnes confitentur, liceret[*](licet Σ in om. ΣH).

quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis—quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum[*](ut vos eum ETδ: ut vuum Σ: ut vos H (eum ut vos eum Asconii cod. S, eum codd. PM)) condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit[*](possit Σ, A. Eberhard: posset cett.)?—, sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.

nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: occidi[*](occidi bis ETδ, Quintil. ix. 3. 28, Aquila Rom. Rhet. L. p. 27: semel H, Quintil. v. 11. 12 codd. BΣ, Isidorus, ii. 21. 31), occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur[*](videbatur P, Quintil. v. 11. 12: putabatur HETδ), in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit[*](abrogavit PBHδ: -abit E: -abat T), quorum interfectores implerunt[*](impleverunt P) orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suo[*](suo om. Quintil.) liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;

eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L.[*](L. om. BH) Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus[*](Romanus PΣH: om. ETδ), quem omnes gentes[*](gentes om. P) urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant[*](iudicarant PΣH: -abant ETδ) servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari[*](in singulari ΣH) virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit[*](fuit sit H) nec in facinore nec[*](nec ... nec neque ... neque ΣH) in libidine; eum qui aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret;

eum denique cui iam nulla lex[*](lex nulla T) erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus contempserat—sed hunc P.[*](P. H: C. (vel T.) P teste Zuretti: c. p ETWa: Cn. Pompeium b) Varium[*](Varium PETW: Varum H: narrum a: virum b), fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat[*](terminarat P: -abat HETδ) suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M.[*](forti, M. fortissimo H) Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio[*](Prilio P: Prelio Ha: Perelio ET) venderet, repente lintribus in eam insulam materiem[*](materiem PΣH: -iam BETδ), calcem, caementa, harenam[*](harenam ΣBHb2: arma cett. (P)) convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere[*](exstruere aed. P) in alieno; qui huic T. Furfanio, cui viro, di immortales!—

quid enim ego de muliercula Scantia[*](Scantia Stantia P: Sanctia Hδ), quid de adulescente P. Aponio[*](P. Aponio scripsi: Papinio P: Aponio HEδ: Apinio T) dicam? quorum utrique mortem est minatus[*](minatus ΣH: minitatus PETδ cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 615)), nisi sibi hortorum possessione cessissent[*](cessissent PH: -isset ETδ)—; sed ausum[*](ausus P1E) esse T.[*](esse T. Richter: esset ΣHE: esse PTδ) Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret[*](posceret H: poposcerat PETδ) non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.[*](lumine H (contra B))

quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam[*](iam hoc loco hab. H, ante usu Tδ, om. ΣE) obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia: quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras[*](externas Σ) nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret[*](inmitteret ΣHE: mitteret TWδ) quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias[*](vestras pecunias, vestra tecta TW pecunias bis hab. ΣHb2: semel ETδ): pecunias dico? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. fingi haec putatis[*](putatis haec ΣBH) quae patent, quae[*](patentur haec quae H) nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret?

quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret[*](maneret BHETa: -erent b) in civitate[*](in civitate ante leges hab. ΣBH. post leges E, ante maneret Tδ; hoc loco posuit Zielinski (numeri gratia)), esset vero timendum quonam modo id ferret civitas! nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et[*](affecisse et ΣHδ: affecisset E: affecisse T) dicat et sentiat? non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit[*](laet. attulit ΣH: attulit laet. cett.) nec tantam.

mandate hoc memoriae, iudices. spero multa vos liberosque vestros in re publica bona[*](bona Hb: multa bona TWa: vestra bona E) esse visuros: in eis[*](eis Garatoni: his codd.) singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum[*](eorum ET: horum ΣHb2 (nihil eorum ... P Clodio vivo om. ab1)) vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc[*](hoc ΣH: hoc ipso cett.) summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis[*](confractis H: fractis cett. (Σ)), legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. num quis igitur est[*](igitur est ΣH: est igitur ET) tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur[*](arbitretur Naugerius (1): -traretur codd.)? quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis[*](possessionis b, edd. VR: possessiones HETa) habere potuissent?

non timeo, iudices, ne odio mearum[*](inimic. mearum T) inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius. etenim si[*](si etsi H) praecipuum[*](praecipue meus Richter) esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum. non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit.

quin sic attendite, iudices[*](iudĩces nempe. de interitu P. Clodi add. H: nempe haec est quaestio de interitu P. Clodi add. ETδ, ego delevi). fingite animis—liberae sunt enim[*](sunt enim ΣBE: enim sunt HTδ) nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus[*](cernamus quae videmus ΣB: cernamus quae non videmus H (cf. Quintil. ix. 2. 41))—fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possimus[*](possimus H: -sum id (vel iã) Σ: -sim Tδ: -sum E) efficere Milonem ut[*](Mil. ut H: ut Mil. ETδ) absolvatis, sed ita si P. Clodius revixerit—quid voltu[*](voltu Hδ: -um T: -us E) extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret[*](adficeret ΣHb2: adfecerat Tδ: efficeret E) quos mortuus[*](mortuos H) inani cogitatione percussit[*](perculsit E)? quid? si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum[*](facturum esse H) fuisse? etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare[*](evoc. ΣHW: avoc. ETδ), propter rem publicam non fecisset. eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis[*](nolitis Hδ, Quintil. v. 14. 2, Isidorus ii. 9: nolletis ET), et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam[*](ista lex lata numq. Σ: ista lex numq. lata H: lata lex numq. cett.) esset. huius ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne[*](iisne b2, ed. R: hisne (om. ne H) HETab1) poenam timeret quos liberavisset?

Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt—quae ego vidi Athenis, quae in aliis[*](in aliis H: aliis in ETδ) urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis[*](immortalitatem Tδ) et religionem et memoriam consecrantur—vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini? confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno[*](et magno magno Σ) animo et libenter[*](libente H), se fecisse[*](se fec. H: fec. se cett. esset ΣH: esset ei ETα) libertatis omnium causa quod esset non confitendum modo sed etiam vere[*](sed etiam vere ΣH: verum etiam cett.: verum etiam vere Lambin.) praedicandum.