Pro T. Annio Milone

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur[*](turbetur T), me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem[*](veterem ΣBHδ: om. ET, Quintil. xi. 3. 50) consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus;

non illa[*](nec illa Garatoni) praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata[*](collocata ΣHE: collata BTδ) sunt, non adferunt tamen oratori[*](oratori del. Heumann) terroris[*](terroris (-es E) ΣBHEb2: om. Tab1) aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori[*](temporibus TW), iudices, nec enim[*](enim BH: om. cett.) inter tantam vim armorum existimarem esse orationi[*](orationi ΣBHEb1: oratori Tab2) locum. sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi[*](et iustissimi ΣBH: et illustrissimi Eδ: illustrissimique T) viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.

quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec[*](nec ΣBH: neque cett. (ita l. 8)) auxilium modo defensioni meae verum etiam[*](sed etiam T) silentium pollicentur. reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis[*](intuentis confluentis ΣBb2: fort. contuentis), unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat. unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud[*](illud genus T) hominum clamoresque maximos prae[*](prae ΣBHE: pro Tδ) vestra salute neglexit.

quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. nam si umquam[*](de bonis ... umquam om. BH) de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis[*](vobis om. B, del. Bake) iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis[*](erga ... civis del. Lange), quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur.

quid enim nobis duobus[*](duobus om. T), iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum[*](exercitatum E) dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra[*](et contra Σ) improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis[*](coniunctis Reid: conontiis Σ: co nunriis H: cunctis cett. (cf. Pis. 7)) ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius[*](huius Σ) non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.

quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque[*](rebusque BHE: rebus Tδ) omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse[*](esse HE: om. BTδ) factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia[*](quia ΣH: si ETab1) mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. sin[*](sin ΣHE: sed si TWδ) illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc nobis[*](nobis (vo- T) saltem (-im ΣH) ΣHT: saltem nobis Eδ) saltem ut relinquatur, vitam[*](vitam hoc loco hab. ΣHE, post telisque Tδ) ab inimicorum audacia telisque ut impune liceat defendere.

sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi[*](ea mihi H: mihi ea B: ea ETδ, Schol.) esse refutanda quae et in[*](et in ΣHE, Schol.: in Tδ) senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis[*](saepe ab improbis E) et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore[*](errore ΣH: terrore ETWδ) sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. negant intueri lucem esse fas[*](esse fas ΣHE, Schol., Quintil. v. 11. 12: fas esse Tδ) ei qui a se hominem occisum esse[*](occisum esse ET, Schol., Quintil. v. 11. 12: esse occisum ΣH: occisum δ, Quintil. iv. 2. 25) fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant[*](disputant obiciunt H)? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.

an est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contione[*](sedit. in contione ΣHE: in contione sedit. Tδ) interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit[*](responderet H1: respondit δ) iure caesum videri. neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius[*](aut C. Marius om. Quintil. v. 11. 16: aut C. om. H: h. d. (= hic deest) Σ) aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis[*](civis om. Quintil. v. 11. 6) interfici nefas esset. itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina[*](divina Ha1b: divinae ETa2, Quintil. cod. A) sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.

quod si xii[*](xii mei, ed. R: duodecim vulg.) tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet[*](defenderit ΣBH (contra Quintil v. 14. 18)), interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit[*](sit st Σ poeniendum W, Quintil. cod A), puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis[*](gladium nobis ETδ, Quintil., Diomedes (K. 1. 469), Iul. Victor (p. 420), Schol.: nobis gladium ΣBH) ad hominem occidendum[*](ad hom. occid. om. Quintil., Diom., Iul. Victor (tuetur Schol.)) ab ipsis porrigi legibus? atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. atque hunc ille summus vir scelere[*](sceleris ΣHB) solutum periculo liberavit.

insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex[*](verum etiam ex T) natura ipsa adripuimus, hausimus[*](hausimus om. T), expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.

silent enim leges inter arma nec se exspectari iubent[*](iubent volunt ΣBHb2 (contra Quintil. v. 14. 8)), cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non[*](non BH: non modo ETδ) hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. quapropter hoc maneat in causa, iudices; non enim dubito[*](dubito iudico T) quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici iure[*](interfici iure ΣBH: iure interfici Tδ) posse.

sequitur illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus esset[*](esset H, ut voluit Bake: est ETδ) senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. illam vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! quando enim[*](enim etiam Ernesti aut summum HEb2: ad summum Tab1) frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent? declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod[*](sed quod sed quae ΣH) ego vellem decernere. quae quidem si potentia est appellanda potius quam propter[*](propter ΣH: aut propter cett.) magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum.

hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit[*](contra ... putavit contratavit T med. om.); erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. cuius enim de illo incesto stupro[*](de incestu stupro Schol. Bob.: de incestu Rau) iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse? cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam—

non enim est ulla[*](ulla ΣBHb2: illa ETab1) defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,—nisi vero aut ille dies quo[*](dies quo ΣH: dies in quo cett.) Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma[*](arma ΣH: quo arma cett. non etiamsi ... tamen Madvig: non etiamsi ... tamen non codd.: etiamsi ... tamen non ed. V) Saturnini non, etiam si e[*](e est Σ: om. H) re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt. itaque ego ipse decrevi, cum caedem in via[*](via ΣH: om. cett.) Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset[*](inesset Hδ: esset T: inessent BE) in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. quod si per furiosum illum [*](pl H, Ascon.: om. cett. (B)) senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. divisa sententia est postulante nescio quo—nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre —sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.

at enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re[*](et de re de re T, Schol.) et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. quid ergo tulit? nempe ut quaereretur. quid porro quaerendum est[*](est om. Schol.)? factumne sit? at constat. A quo? at paret[*](at paret Bern. 104, Schol.: apparet ΣHT: at apparet E: at patet δ). vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam[*](tam hoc loco hab. ETα, ante salut. ΣH, post salut. b) hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in[*](in om. TW) iudicando spectare oporteret. nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit.

iam illud ipse dicet[*](ipse dicet ΣHEb2: dicet ipse Tab1) profecto quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori. domi[*](domi HEδ, Schol.: domui TW) suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. nihil de eius morte populus consultus est[*](est (post cons) ΣBH: om. cett.), nulla quaestio decreta a senatu est. quantum luctum fuisse in hac urbe[*](fuisse in hac urbe ΣBH: in hac urbe fuisse cett.) a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti[*](conquiescenti Schol) illa nocturna vis esset inlata? quis tum non ingemuit[*](ingemuit ΣBHw: gemuit ETδ), quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla.

quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur. intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et[*](isdem et ΣHE: isdem Tδ) poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem[*](qui hum. ΣBH: quis hum. cett.) necarit, aut eo mors atrocior erit P[*](P. om. ΣH). Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus[*](est interfectus Madvig (cf. Zielinski, p. 211))—hoc enim ab istis saepe dicitur— proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit[*](munierit ΣH: muniverit ETδ), non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!

itaque in eadem ista Appia[*](Appia H: Appia via ETδ) cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius[*](Claudius ΣH2) M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem Appiae[*](Appiae viae H) nomen quantas tragoedias excitat! quae[*](deficit H in verb. excitat quae RQ (= require, cf. § 67, Phil. vii. 11) usque ad § 37 -terfici (eadem erat lacuna in Cluniacensi)) cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est. sed quid ego illa commemoro? comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.

num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset[*](occidisset Tδ: cecidisset E), non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit punienda[*](poenitenda T), proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur. minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendum[*](paeniendum E) certe nihilo minus.

quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea[*](vel mea E: mea Tδ) vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset? sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo[*](aequo animo ferre nemo T: nemo aeq. anim. ferre E: aeq. anim. nemo ferre δ) potest. luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.