Pro M. Scauro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit[*](intulit S virtutem sine Σ: corr. Mommsen) posse virtute me sine praesidio fortunae, quo contendissem[*](contendisset Manutius), labore et constantia pervenire.

et quoniam congesta fuit accusatio magis acervo quodam criminum, non distinctione aliqua generum et varietate.

Bostarem igitur quendam dixit Norensem fugientem e Sardinia Scauri adventum --- prius illum sepultum quam huic cenam esse sublatam.

si denique in illa bona invadere nullo modo potuisset nisi mortuo Bostare.