Pro M. Scauro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti, depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et fortunas tuas aestimasti.
haec cum tu effugere[*](effugere P: effigere SM) non potuisses, contendes tamen et postulabis[*](postulas S) ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae[*](levissimae hoc loco hab. S, ante vaniss. P: om. M) genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur?
undique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens verum etiam oculi inciderunt[*](inciderint Σ: corr. Halm). curia illa vos de gravissimo principatu patris fortissimoque testatur, L. ipse Metellus, avus huius, sanctissimos deos illo constituisse templo[*](in templo P) videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur[*](deprecarentur TS: deprecaretur PM), quod ipsi saepe multis laborantibus atque implorantibus ope sua[*](opem suam Beier) subvenissent.
Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis optimi maximi, Iunonis Reginae, Minervae M. Scaurum apud ---