Pro M. Scauro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
-tis suae rerumque gestarum senectutis dedecore foedavit. quid vero? alterum Crassum temporibus isdem num[*](num T: nam Σ) aut[*](tis suae T: sed memoriam iuventu- post imitari suppl. Beier) clarissimi viri Iulii aut summo imperio[*](imperio T: ingenio Asconius) praeditus M. Antonius potuit imitari[*](Quid vero? ... potuit imitari hab. Asconius (p. 24. 21))?
quid? in omnibus monumentis Graeciae, quae sunt verbis ornatiora quam rebus, quis invenitur, cum ab Aiace fabulisque discesseris, qui tamen ipse
praeter Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte multavit?
- ignominiae dolore, ut ait poeta, victor insolens se
- victum non potuit pati,
at Graeculi quidem multa fingunt, apud quos etiam Cleombrotum Ambraciotam[*](Theombrotum Ambrociotam T: corr. Peyron) ferunt se ex altissimo praecipitasse muro, non quo[*](quo T: quod Peyron) acerbitatis accepisset aliquid, sed, ut video scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Platonis graviter et ornate scriptum librum de morte legisset, in quo, ut opinor, Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum permulta disputat, hanc esse mortem quam nos vitam putaremus, cum corpore[*](corpori T: corr. Beier) animus tamquam carcere saeptus teneretur, vitam autem esse eam cum idem animus vinclis corporis liberatus in eum se locum unde esset ortus rettulisset.
num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem norat aut legerat? qui tamen ipsi mortem ita laudant ut fugere vitam vetent atque id contra foedus fieri dicant legemque naturae. Aliam quidem causam mortis voluntariae nullam profecto iustam reperietis. atque hoc ille vidit; nam iecit[*](iecit Beier: legit T) quodam loco vita illam mulierem spoliari quam pudicitia maluisse.