Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

admonuisti[*](admonefecisti Schol.) etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod[*](aliquod TE, Schol.: aliquid cett.) in petitionem tuam[*](petitionem tuam TE: petitione tum Schol.: petitione tua cett.) dici potuisse; me id perdidisse. uter igitur nostrum est cupidior dicti? egone qui quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in te dixeris? te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras misisse, quod mihi meae quas ad aliquem misissem obfuissent. quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae video prodesse potuisse.

sed sunt haec leviora, illa vero gravia[*](gravia TE: graviora cett.) atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor me[*](me mehercule c2k), quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco[*](idcirco ed. V: idcirco me codd.) illi auxilio pepercisse. qui enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, empti[*](empti Gulielmius: emptis codd. (cf. Quir. 13)) provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercitu[*](exercitu TEa: exercitibus cett.), qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis[*](in religiosis Baiter) altaribus effeminata secum et illos et[*](illos et TE: illos cett.) consules facere acerbissime personabat[*](personabant TEa); egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur.

at erat[*](aderat codd.: corr. Wunder (ita mox)) mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum nomine[*](nomine consulum T) hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint[*](sierint TE) edictoque suo[*](suo om. T) non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus[*](indicia luctus TE: luctus indicia (iud- Σg) cett.) ademerint. at erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae[*](Catilinae del. Ernesti, tuetur Schol.: fort. catamitus (cf. Sen. 12 eius vir Catilina)) consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.

hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertandum—nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe[*](saepe TE: om. cett.) abundarunt, id mihi ipsi[*](ipsum Tap) auxilium meum defuisset—armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset.

vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum[*](tum eum b2χϚ) vincendi viderem, quem profecto non videbam[*](quem ... videbam om. TEap1). Vbi enim mihi praesto fuissent[*](mihi praesto fuiss. TE: praesto fuiss. mihi cett. fuisset ... fortis consul codd.: corr. Garatoni) aut tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat[*](ceperat TE: sumpserat cett.), ea Ti. Graccho interempto iure[*](iure viro E) optimo sumpta esse defendit? esset igitur pugnandum cum consulibus. nihil dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos esse ultores[*](esse ult. TE: ult. esse cett.) videbam.