Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

non enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.

an vero nuper clarissimi cives nomen editicii[*](editici TEΣ: editicium Schol.: editi cett.: corr. Garatoni) iudicis non tulerunt, cum ex CXXV iudicibus principibus equestris ordinis quinque et LXX reus reiceret, L referret[*](ferret Gronovius), omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus?

neque ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic[*](huic TE: hunc cett.) et suam et ab hoc observatas tribus[*](tribus TE: om. cett.) ederes[*](ederes TE: ederent cett.), non modo non quererer, sed hunc eis[*](iis (his E) TE: om. cett.) iudicibus editis qui idem testes[*](idem testes TE: testes idem cett.) esse possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo. cum enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicavisti[*](indic. b2Ϛ: iudic. cett.); fugisti sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam versari maluisti.

Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud[*](aut apud TE: aut cett.) tribulis suos iudices?immo vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac[*](necess. ac (aut T) vicin. TE: vicin. ac necess. cett.) vicinitatem, suam vero certe[*](certe TE: om. cett.) edidisset. vel[*](vel Keil: ut TEa: et cett.) si quaesitor huic[*](huic TE: om. cett.) edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea[*](ea TE: mea (-ae Σ1: meae similis Σ2Ϛ) cett.) voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices[*](fugiendos tribules huic iudices TE: fugiendum tribulem huic iudices cett.) cui quaesitorem[*](quaestorem Ta) tribulem exoptandum fuisse videatis.

neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod non[*](non b1c2k: om. cett.) eas tribus quibus erat[*](erat hoc loco hab. TE, post notus cett.) hic maxime notus[*](notus notus non b2c1ψ) edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres[*](diceret T)? sequestremne Plancium? respuerent[*](respuerint TEa) aures, nemo agnosceret, repudiarent[*](repudiarent TE: repudiaretur cett.). an gratiosum? illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri[*](sancire codd.: corr. Manutius) voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni[*](viri boni TE: boni viri cett.) qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent;

neque vero[*](vero om. T) tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent[*](exspectent Lambinus). haec enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae[*](nostrae TE: nostra cett.) tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie[*](et ae hodie T) esse volumus[*](volumus videmus c2k, ed. V) quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium[*](tribulum (-buum b2c) codd.: corr. ed. V), discriptio[*](descriptio codd.: corr. Bücheler) populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim[*](vim iram Cobet: odium Müller) ac dolorem excitarent[*](excitarent Tc2: excitarem a: excitarunt cett.). haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis[*](te iis Lag. 9: telis TEa: te his cett.) armis uti quae tibi[*](utique tibi TEa) lex dabat noluisse. tribulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus.

hanc tu rationem[*](tu rationem iurationem (ui rat. a) TEa) cum fugeris cumque[*](cumque cu T: cum Kayser) eos[*](eos ed. Gryph.: hos codd.) iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum[*](cum tum E) scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc[*](sibi hoc TEac: hoc tibi (sibi bkχ) cett.) oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare? ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint[*](sint TEac: sunt cett.), accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum.

nam[*](nam TE: iam cett.) ut ego doceo gratiosum esse in sua[*](in sua TE: om. cett.) tribu Plancium, quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per[*](se per se T) patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. quod si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena.

itaque haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario[*](tribunario P) crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere.

sic enim tecum ago. quam tibi commodum est[*](est sit E1), unam tribum[*](tribum unam TE) delige; tu doce[*](delige tu: doce Naugerius (1)), id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem[*](quem quae codd. Sylvii) tulerit docebo. estne haec vera contentio? placetne sic agi? num[*](num TE: non cett.) possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo, insector[*](insequor E ideo Ta), posco atque adeo flagito crimen. quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris[*](potueris E), vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque[*](neque TE: nec cett.) erit haec alia ratio Plancio ac tibi[*](tibi TE: om. cett.), Laterensis[*](Laterensis TEa: Laterensi cett.). nam ut quas tribus tu tulisti, si iam[*](si iam Eb2: sic iam Σ: suam (sententiam k) cett.) ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque[*](cuiusque TEa) tribus rationem poposceris redditurum.

sed cur[*](cur TEak: cur ego cett.) sic ago? quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omnium[*](omnium om. T), ut, ne si cogitasset quidem largiri quispiam[*](largiri quispiam TE: quispiam largiri cett.), daretur spatium comparandi. vocatae tribus, latum suffragium, diribitae[*](diribitae (-pite a) TEa: descriptae cett.) tabellae[*](tabellae Wunder: renuntiatae codd. (glossema voc. tabellae expulit)). longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. ain[*](ain TE: an cett.) tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis[*](iis Tk: his cett.) ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint[*](fuerint (-unt b1) Σb1: fuerit cett.) praerogativa?

quo quidem tempore, Laterensis, si id[*](Later. si id TE: si id, Later. cett.) facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura se[*](se suppl. hoc loco ed. V, post te Σ mg., post omnis Cobet) fuerit multitudo. numquam enim fere[*](fere TE: om. cett., Schol.) nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo Romano[*](Romano om. Schol. est E: sunt T: fuit cett.) supplex repudiata est. sed si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti[*](sicuti TE: sicut cett.) esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris. equidem primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi, secundo[*](secundo loco Hirschfelder: fort. secundum (cf. Vat. 15)) ut existimarer; tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.

quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendatur[*](reprehendatur codd. (cf. § 8)). vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo fratre[*](fratre Borghesi: patre codd. cive b1c) suo, potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum et eundem sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum, egregium virum, L. Volcatium[*](Volcacium TEgp), vidit M. Pisonem ista in[*](ista in TE, Priscian. iii. 34: in ista cett.) aedilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. avus vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis repulsis[*](aedilitatibus repulsus E) septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos.

sed quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor[*](quaesitor T C. g, Manutius: Q. cett.) C. Caelius, clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus[*](scimus factos E) esse. quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum[*](istum cursum TEb1: cursum istum cett.) tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. detractum[*](detractum. Detractum k, Angelius: detractum cett.) dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius[*](illius om. Schol.) petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti. denuntiasti homo adulescens quid de summa re[*](re TE: r. a: rei cett.) publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat.

quam ob rem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos tuus ille fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse nunc tuo loco demovere potuerunt, providentem autem[*](autem TE: ante cett.) et praecaventem numquam certe movebunt[*](demovebunt Ernesti).

an te illa argumenta duxerunt? dubitatis[*](dubitabitis Schol.), inquit[*](inquit del. Cobet), quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit Plancius? an una fieri potuerunt, si una tribus non tulissent? at[*](at ed. Crat.: an codd.) non nullas punctis paene totidem. quippe, cum iam facti[*](facti b2k, Angelius: factis cett.) prope superioribus comitiis declaratique venissent. quamquam ne id quidem suspicionem coitionis[*](coitionis comitiis E) habuerit. neque enim umquam maiores nostri sortitionem constituissent aediliciam, nisi viderent accidere posse ut competitores pares suffragiis essent.

et ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio[*](Plotio Pedio TE: plocio k: potius plodio (plotio b) cett.), Teretinam a[*](a bk, edd. VR: om. cett.) Plancio tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in angustum venirent. quam convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam[*](iam tam T) tum coniunctos fuisse dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse? etenim verebantur, credo, angustias. quasi res in contentionem aut in discrimen aliquod posset[*](possent E) venire. sed tamen tu A. Plotium[*](A. Plotium E: an plocium (ampl. T) cett.), virum ornatissimum, in idem crimen vocando[*](vocando TE: vocandum cett.) indicas[*](iudicas codd.: corr. Garatoni interrogatus scripsi: rogatus codd. (i. e. laesisti Plotium, qui testibus tuis pepercit)) eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. nam quod questus es pluris te[*](te om. T) testis habere de Voltinia quam quot[*](quot b2xϚ: quod cett. iudicas codd.: corr. Angelius) in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis te producere[*](producere TE: adducere cett.) qui, quia nummos acceperint, te praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.

illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re[*](re om. Ta) recenti, nunc in causa refrixit. neque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis[*](ostendis TE: ostenderis (-ras k) cett.). atque[*](atque Hirschfelder) is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum[*](iactatum EΣk: iactatus (-tari b2ψ2) bψ: iacturam cett.) graviter querebatur. qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non[*](cur non cur T) eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti?

sed neque tu haec exhibes[*](haec exhibes scripsi: haec habes TE: habes haec cett.) neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum[*](reorum b2Ϛ: reum T: rerum cett.) omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum[*](iudicum TE: om. cett.) suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur.

quibuscum me, iudices, pugnantem more meo[*](more meo TE, Schol.: meo more cett.) pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugere[*](defugere Schol.: effugere cett.) quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt[*](sint TE) illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae[*](molestiae T) remittere debeatis. illud unum vos magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni[*](sermone TE) fortunas innocentium subiciendas putetis.

multi amici accusatoris[*](accusatores TEa), non nulli etiam nostri iniqui[*](iniqui inimici Lambinus), multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius[*](latius nihil latius c2χ) dissipatur. neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut[*](ut ut aut c) neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit[*](aut quod erit TEc: atque erit Müller qui] si qui Koepk: quique Müller) eius modi ut non exstet auctor, qui audierit autem[*](autem suppl. Baiter) aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris audivi[*](audivi TEp: auditu cett.) ne quid innocenti reo[*](innoc. reo TE: reo innoc. cett.) noceat oramus.

sed venio iam[*](iam om. T) ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et virtute[*](et humanitate (humilitate T) et virtute TE: et virtute et humanitate cett.) ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in quo, Cassi, si ita tibi[*](ita tibi TE: tibi ita Schol.: illa (ista apϚ) tibi cett.) respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis[*](id fuisse qui nobis T) narraret, praesertim mortuo Congo[*](Conco Schol.: long. T: longe E: longino cett.: corr. Roth), non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum[*](audisse primum T) audisse confitear[*](confiteor E). et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de ipso me[*](ipso (-os T) me T, Lambinus: ipso fine cett.) fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt.

quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset[*](esset e E) familia consulari. ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen[*](tamen TE: tamen illi cett.) honorum aditus numquam illi[*](illi TE: om. cett.) faciliores optavi quam mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta aetas non est gravis[*](gravis T: gnarus Ea: generatus Σgp: gnatus (-ti k) cett.: grandis Klotz)—quae rex[*](quae rex Klotz: quare (que b) codd.) ille a Iove ortus suis praecepit[*](praecipit T: praecepit cett.) filiis:

  1. vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis.
  2. id quod multi invideant[*](id quod multi videant (sic) post nonne hab. codd.: huc transtuli (cf. Sest. 102))
nostis[*](nosti Angelius: nostris codd.) cetera[*](cetera TEa: ceteraque cett.). nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non[*](scripsit non non c, ed. V) ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad[*](et ad TE: et cett.) laudem excitaret?

quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset filius. magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret[*](praestaret TEa: praestare cett.), quod ei minus invideretur. etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae dispares. quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis C. Duellio[*](C. Duellio Vrsinus: P. (om. T) Duellio (Duilio b2) codd.) parem, quis A.[*](A. suppl. Kayser) Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, maximo? tamen[*](tamen TE: om. cett.) eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. etenim[*](etenim TEc1: et enim cett.) in virtute multi sunt[*](multi sunt TE: multis cett.) adscensus, ut is maxime gloria[*](max. gloria TE: gloria max. cett.) excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres[*](quaeres TEa: quaeras cett.), vix decimam partem reperies[*](reperies bψ2Ϛ; reperis cett.) gloria dignam. sed nemo umquam sic egit ut tu: cur iste fit[*](fit sit TE) consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit? honore nihil amplius, laude multum. sic igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti.