In L. Calpurnium Pisonem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem!

equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.

perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt.

quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit?

quid est negare ausus aut potius quid non confessus?

quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius?

turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.

quod minimum specimen in te ingeni? ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.

hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.

hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset, paucis post annis in eam civitatem—nam tum erat --- —ascendit. prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.

Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare eique filiam conlocavit. calventium aiunt eum appellatum. homini levi et subito filiam conlocavit.

maiorem sibi Insuber ille avus adoptavit.

lautiorem--- pater tuus socerum quam C. Piso --- in illo luctu meo. ei enim filiam meam conlocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.

te tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo, non hominem effuderit. quae te beluam ex utero, non hominem fudit.

Cum tibi tota cognatio serraco advehatur.

simulata ista, ficta, fucata sunt omnia.

putavi austerum hominem, putavi tristem, putavi gravem, sed video adulterum, video ganeonem, video parietum praesidio, video amicorum sordibus, video tenebris occultantem libidines suas. putavi gravem, video adulterum, video ganeonem.

neque adsidere Gabinium aut adloqui in curia quisquam audebat.

quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat?

iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? nemo queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. non enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. numquam erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem.