In L. Calpurnium Pisonem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes exaruissent, non naturae praesidio sed victoria sua rebusque gestis Italiam munitam haberemus. sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem veterem vocabis, sic tuis sceleribus rei publicae praeterita fata refricabis? quod quidem tu, qui bene nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. quamquam, quod ad me attinet,

numquam istam imminuam curam infitiando tibi,
tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis tantoque bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam. nec despero tamen, quamquam languet iuventus nec perinde atque debebat in laudis et gloriae cupiditate versatur, futuros aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint, praesertim tam adflicto, tam inopi, tam infirmo, tam enervato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne indignus beneficio videreris, nisi eius a quo missus eras simillimus exstitisses.

an vero tu parum putas investigatas esse a nobis labis imperi tui stragisque provinciae? quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos sed totis volutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus. notata a nobis sunt et prima illa scelera in adventu cum, accepta pecunia a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius domum devertisti cuius sanguinem addixeras, eumque servis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide tua venire iussisti. quem ne maiorum quidem more supplicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret, sed ei medico quem tecum tu eduxeras imperasti ut venas hominis incideret;

cum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes, quem necasti verberibus summa senectute confectum. idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum te trecentis talentis regi Cotyi vendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in castra venisset et tibi magna praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque polliceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui simul venerant; quorum omnium capita regi Cotyi vendidisti. Denseletis, quae natio semper oboediens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti acerrimis maluisti. ita perpetuos defensores Macedoniae vexatores ac praedatores effecisti; vectigalia nostra perturbarunt, urbes ceperunt, vastarunt agros, socios nostros in servitutem abduxerunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de oppido desperassent, munire arcem coegerunt.

A te Iovis Urii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum est. tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt; qui cum novo genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset, dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vastitatem. cognoscis ex particula parva scelerum et crudelitatis tuae genus universum.

quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem? generatim ea quae maxime nota sunt dicam. nonne sestertium centiens et octogiens, quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascripseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? nonne, cum cc talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti? nonne, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? qui modus tibi fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest vi et metu extortum honorarium nominari. quod cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronensus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus venditor tota in provincia per triennium frumenti omnis fuisti.

quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones, acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse licebit quot in eo genere et quanta sint crimina recordere. quid? illam armorum officinam ecquid recordaris, cum omni totius provinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum domesticum paternumque renovasti? videras enim grandis iam puer bello Italico repleri quaestu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset. quid? vectigalem populi Romani provinciam, singulis rebus quaecumque venirent certo portorio imposito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi? quid?

centuriatus palam venditos, quid? per tuum servolum ordines adsignatos, quid? stipendium militibus per omnis annos a civitatibus mensis palam propositis esse numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus, quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata, cum tu non solum quod tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus, legatorum tuorum optimus abs te quisque violatus, tribuni militares non recepti, M. Baebius, vir fortis, interfectus iussu tuo?

quid quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti, quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos sociosque misisti, quod, cum sustentare vix posses maerorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus, contulisti, quod inde te recipiens in villa Euchadiae, quae fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque venisti, quod, cum concursum plorantium ac tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum devium Beroeam profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non esse successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate, renovasti!

Mitto aurum coronarium quod te diutissime torsit, cum modo velles, modo nolles. lex enim generi tui et decerni et te accipere vetabat nisi decreto triumpho. in quo tu acceptam iam et devoratam pecuniam, ut in Achaeorum centum talentis, evomere non poteras, vocabula tantum pecuniarum et genera mutabas. Mitto diplomata tota in provincia passim data, mitto numerum navium summamque praedae, mitto rationem exacti imperatique frumenti, mitto ereptam libertatem populis ac singulis qui erant adfecti praemiis nominatim, quorum nihil est quod non sit lege Iulia ne fieri liceat sanctum diligenter.

Aetoliam, quae procul a barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis posita, medio fere Graeciae gremio continetur, o Poena et Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen, Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis atque plenas, fateris ab hostibus esse captas. quibus autem hostibus? nempe eis quos tu Ambraciae sedens primo tuo adventu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare et aras et focos relinquere coegisti. hoc tu in exitu, praeclare imperator, cum tibi ad pristinas cladis accessio fuisset Aetoliae repentinus interitus, exercitum dimisisti, neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum reliquiasque cognoscere.

atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque quae bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt noster hic praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, provinciae praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse dimissos. quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit,

cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat ne suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt.

quae cum ita sint—non enim dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam— nihil est quod me hortere, nihil est quod invites; admoneri me satis est. admonebit autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod mihi quidem magis videtur quam tu umquam arbitratus es appropinquare. ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri? neque legetur quisquis voluerit, nec quisquis noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur; non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. quod cum ita sit, mihi crede, neminem invitum invitabis; res ipsa et rei publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quempiam aut invitabit aut dehortabitur.

equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam videtur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono viro et civi potest. damnatio ista quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec civitas innocentiae. maior mihi iudicum et rei publicae poena illa visa est quam Rutili. L. Opimius eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis rem publicam periculis liberarat. non in eo cui facta est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. at contra bis Catilina absolutus est, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum stuprum bonae deae pulvinaribus intulisset. quis fuit in tanta civitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur?

an ego exspectem dum de te v et lxx tabellae diribeantur, de quo iam pridem omnes mortales omnium generum, aetatum, ordinum iudicaverunt? quis enim te aditu, quis ullo honore, quis denique communi salutatione dignum putat? omnes memoriam consulatus tui, facta, mores, faciem denique ac nomen a re publica detestantur. legati qui una fuerunt alienati, tribuni militum inimici, centuriones, et si qui ex tanto exercitu reliqui milites exstant non dimissi abs te sed dissipati, te oderunt, tibi pestem exoptant, te exsecrantur. Achaia exhausta, Thessalia vexata, laceratae Athenae, Dyrrachium et Apollonia exinanita, Ambracia direpta, Parthini et Bulidenses inlusi, Epirus excisa, Locri, Phocii, Boeotii exusti, Acarnania, Amphilochia, Perraebia, Athamanumque gens vendita, Macedonia condonata barbaris, Aetolia amissa, Dolopes finitimique montani oppidis atque agris exterminati; cives Romani qui in eis locis negotiantur te unum suum sociorumque depeculatorem, vexatorem, praedonem, hostem venisse senserunt.

ad horum omnium iudicia tot atque tanta domesticum iudicium accessit sententiae damnationis tuae, occultus adventus, furtivum iter per Italiam, introitus in urbem desertus ab amicis, nullae ad senatum e provincia litterae, nulla ex trinis aestivis gratulatio, nulla triumphi mentio; non modo quid gesseris sed ne quibus in locis quidem fueris dicere audes. ex illo fonte et seminario triumphorum cum arida folia laureae rettulisses, cum ea abiecta ad portam reliquisti, tum tu ipse de te

fecisse videri
pronuntiavisti. qui si nihil gesseras dignum honore, ubi exercitus, ubi sumptus, ubi imperium, ubi illa uberrima supplicationibus triumphisque provincia? sin autem aliquid sperare potueras, si cogitaras id quod imperatoris nomen, quod laureati fasces, quod illa tropaea plena dedecoris et risus te commentatum esse declarant, quis te miserior, quis te damnatior, qui neque scribere ad senatum a te bene rem publicam esse gestam neque praesens dicere ausus es?

an tu mihi cui semper ita persuasum fuerit non eventis sed factis cuiusque fortunam ponderari, neque in tabellis paucorum iudicum sed in sententiis omnium civium famam nostram fortunamque pendere, te indemnatum videri putas, quem socii, quem foederati, quem liberi populi, quem stipendiarii, quem negotiatores, quem publicani, quem universa civitas, quem legati, quem tribuni militares, quem reliqui milites qui ferrum, qui famem, qui morbum effugerunt, omni cruciatu dignissimum putent, cui non apud senatum, non apud equites Romanos, non apud ullum ordinem, non in urbe, non in Italia maximorum scelerum venia ulla ad ignoscendum dari possit, qui se ipse oderit, qui metuat omnis, qui suam causam nemini committere audeat, qui se ipse condemnet?

numquam ego sanguinem expetivi tuum, numquam illud extremum quod posset esse improbis et probis commune supplicium legis ac iudici, sed abiectum, contemptum, despectum a ceteris, a te ipso desperatum et relictum, circumspectantem omnia, quicquid increpuisset pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine voce, sine libertate, sine auctoritate, sine ulla specie consulari, horrentem, trementem, adulantem omnis videre te volui; vidi. qua re si tibi evenerit quod metuis ne accidat, equidem non moleste feram; sin id tardius forte fiet, fruar tamen tua et indignitate et timiditate, nec te minus libenter metuentem videbo ne reus fias quam reum, nec minus laetabor cum te semper sordidum, quam si paulisper sordidatum viderem.