In L. Calpurnium Pisonem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. at in altero illo, inquit, haeres: concedat laurea laudi. immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi pernicies esse quaesita.

omitto nihil istum versum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. sed sit offensus primo; nonne compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? quod si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset? tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? complecti vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. quorum quidem— quis enim non intellegit quos dicas?—quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata.