In L. Calpurnium Pisonem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare.

est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum—laudabo inimicum—quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam tolli iubet.