In L. Calpurnium Pisonem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
at audistis, patres conscripti, philosophi vocem. negavit se triumphi cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis, o labes! Cum exstinguebas senatum, vendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, rem publicam evertebas, prodebas caput et salutem meam una mercede provinciae, si triumphum non cupiebas, cuius tandem te rei cupiditate arsisse defendes? saepe enim vidi qui et mihi et ceteris cupidiores provinciae viderentur triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam. hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam conlega dicebat. neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi.
quod si te senatus populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare. Cum vero non modo non postulante atque cogente sed invito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed nullo ferente suffragium libero, provincia tibi ista manupretium fuerit eversae per te et perditae civitatis, cumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam rem quibus tu velles finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuventute, cum mare vastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat?