In L. Calpurnium Pisonem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

unus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit quo in patriam redii, cum senatum egressum vidi populumque Romanum universum, cum mihi ipsa Roma prope convolsa sedibus suis ad complectendum conservatorem suum progredi visa est. quae me ita accepit ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa viderentur et tecta urbis ac templa laetari. me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas, pontifices, consules, patres conscripti conlocaverunt mihique, quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt.

habes reditum meum. confer nunc vicissim tuum, quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum praeter os illud tuum pristinum rettulisti. qui primum qua veneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? quos tu Maeandros, dum omnis solitudines persequeris, quae deverticula flexionesque quaesisti? quod te municipium vidit, quis amicus invitavit, quis hospes aspexit? nonne tibi nox erat pro die, solitudo pro frequentia, caupona pro oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed ut mortuus infamis referri videretur? Romam vero ipsam, o familiae non dicam Calpurniae sed Calventiae, neque huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed bracatae cognationis dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non dicam horum aut civium ceterorum sed tuorum legatorum obviam venit?