In L. Calpurnium Pisonem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

an ego, si te et Gabinium cruci suffixos viderem, maiore adficerer laetitia ex corporis vestri laceratione quam adficior ex famae? nullum est supplicium putandum quo adfici casu aliquo etiam boni viri fortesque possunt. atque hoc quidem etiam isti tui dicunt voluptarii Graeci: quos utinam ita audires ut erant audiendi; numquam te in tot flagitia ingurgitasses. verum audis in praesepibus, audis in stupris, audis in cibo et vino. sed dicunt isti ipsi qui mala dolore, bona voluptate definiunt, sapientem, etiam si in Phalaridis tauro inclusus succensis ignibus torreatur, dicturum tamen suave illud esse seque ne tantulum quidem commoveri. tantam virtutis vim esse voluerunt ut non posset esse umquam vir bonus non beatus.

quae est igitur poena, quod supplicium? id mea sententia quod accidere nemini potest nisi nocenti, suscepta fraus, impedita et oppressa mens, bonorum odium, nota inusta senatus, amissio dignitatis. nec mihi ille M. Regulus quem Carthaginienses resectis palpebris inligatum in machina vigilando necaverunt supplicio videtur adfectus, nec C. Marius quem Italia servata ab illo demersum in Minturnensium paludibus, Africa devicta ab eodem expulsum et naufragum vidit. Fortunae enim ista tela sunt non culpae; supplicium autem est poena peccati. neque vero ego, si umquam vobis mala precarer, quod saepe feci, in quo di immortales meas preces audiverunt, morbum aut mortem aut cruciatum precarer. Thyestea est ista exsecratio poetae volgi animos non sapientium moventis, ut tu

naufragio expulsus uspiam
  1. saxis fixus asperis, evisceratus
  2. latere penderes,
ut ait ille,
saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro.