In L. Calpurnium Pisonem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

Alia enim causa praestantissimi viri, Q. Metelli, fuit, quem ego civem meo iudicio cum deorum immortalium laude coniungo; qui C. illi Mario, fortissimo viro et consuli et sextum consuli et eius invictis legionibus, ne armis confligeret, cedendum esse duxit. quod mihi igitur certamen esset huius modi? cum C. Mario scilicet aut cum aliquo pari, an cum altero barbato Epicuro, cum altero Catilinae lanternario consule? neque hercule ego supercilium tuum neque conlegae tui cymbala fugi neque tam fui timidus ut, qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicae navem gubernassem salvamque in portu conlocassem, frontis tuae nubeculam aut conlegae tui contaminatum spiritum pertimescerem.

Alios ego vidi ventos, alias prospexi animo procellas, aliis impendentibus tempestatibus non cessi sed bis unum me pro omnium salute obtuli. itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt, cum quidem tu, o vaecors et amens! cum omnes boni abditi inclusique maererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent, complexus es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex civili cruore, ex omni scelerum importunitate conceptum atque eodem in templo, eodem loci vestigio et temporis arbitria non mei solum sed patriae funeris abstulisti.

quid ego illorum dierum epulas, quid laetitiam et gratulationem tuam, quid cum tuis sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes praedicem? quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid quod esset libero dignum, quis denique in publico vidit? cum conlegae tui domus cantu et cymbalis personaret, cumque ipse nudus in convivio saltaret; in quo cum illum saltatorium versaret orbem, ne tum quidem fortunae rotam pertimescebat. hic autem non tam concinnus helluo nec tam musicus iacebat in suorum Graecorum foetore et caeno; quod quidem istius in illis rei publicae luctibus quasi aliquod Lapitharum aut Centaurorum convivium ferebatur; in quo nemo potest dicere utrum iste plus biberit an vomuerit an effuderit.

tune etiam mentionem facies consulatus aut te fuisse Romae consulem dicere audebis? quid? tu in lictoribus et in toga praetexta esse consulatum putas? quae ornamenta etiam in Sex. Clodio te consule esse voluisti, his tu, Clodiane canis, insignibus consulatum declarari putas? animo consulem esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto denique munere consulatus omni officio tuendo, maximeque, id quod vis nominis ipsa praescribit, rei publicae consulendo. an ego consulem esse putem qui senatum esse in re publica non putavit, et sine eo consilio consulem numerem, sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt? etenim illa iam omitto. Cum servorum dilectus haberetur in foro, arma in templum Castoris luce et palam comportarentur, id autem templum sublato aditu revolsis gradibus a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur, cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur, senatui non solum iuvare rem publicam sed ne lugere quidem liceret, cum civis is quem hic ordo adsentiente Italia cunctisque gentibus conservatorem patriae iudicarat nullo iudicio, nulla lege, nullo more servitio atque armis pelleretur, non dicam auxilio vestro, quod vere licet dicere, sed certe silentio: tum Romae fuisse consules quisquam existimabit?