In L. Calpurnium Pisonem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

edicere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus vitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse censuisset ad vestitum rediret. quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non sineret? maerorem relinquis, maeroris aufers insignia; eripis lacrimas non consolando sed minando. quod si vestem non publico consilio patres conscripti, sed privato officio aut misericordia mutavissent, tamen id his non licere per interdicta potestatis tuae crudelitatis erat non ferendae; cum vero id senatus frequens censuisset et omnes ordines reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani occasum atque interitum rei publicae lugere vetuisti. at quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio; cur non meis inimicis meis copiis restitissem. quasi vero non modo ego, qui multis saepe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto non modo propugnatore tutiorem se sed advocato aut adstipulatore paratiorem fore putaret.

ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti volebam, ab hoc eiecto cadavere quicquam mihi aut opis aut ornamenti expetebam. consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum quidem quem in hoc maiali invenire non possem, qui tantam rei publicae causam gravitate et consilio suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. Cum enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria, auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; quorum alterum etiam ad perniciem meam erat a vobis consulibus conversum, alterum rei publicae penitus ereptum. ac tamen, si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore et tecum et cum conlega tuo decertandum fuisset.