Pro L. Cornelio Balbos

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

si auctoritates patronorum in iudiciis valent[*](valent Ernesti: valerent codd.: valere debent Muell.), ab amplissimis[*](Cf. ad Quir. § 6) viris[*](viris PHϚ: om. B, extra versum suppl. Σ) L. Corneli causa defensa est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima[*](maxima tum in mg. P, BΣ) familiaritate coniunctis. quae sunt igitur meae partes? auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati paris[*](voluntati paris Angelius: voluntatis (-i) parens codd.). nam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono[*](pono ut Ant. Aug. ita b: oppono codd. (propono k)), me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referenda[*](adferenda (aff.) codd.) gratia satis facere potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum.

quae fuerit hesterno die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas, quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari videbatur. nihil enim umquam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur, nihil memoria[*](memoria Garat.: de mem. codd. (unde Hk nihil de mem. de more de exemplis: add. acutius bk ed. R.)) maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine ornatius:

ut mihi iam verum videatur illud esse quod non nulli litteris ac studiis doctrinae[*](doctrinis PBG1 (unde litterati ac studiis doctrinisque Hbk ed. R.)) dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes penitus comprehendisset omnia quae faceret recte procedere[*](recte (praeclare?) procedere scripsi (Cl. Qu. iv. 176): tractare codd. (ante faceret add. H vellet: post tractare (t) add. perfacile esse c: omnia quae vellet facile esse tractare k: eum... omnia quae facere vellet facillime tractare b Harl. 2681, ed. R.): procedere coni. Mueller: recte se dare Madv.: recte cadere Reid (improb. Zielinsk.): recte habere Paul). quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret, maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et victoriis conquievit?

quo mihi difficilior est hic extremus[*](extremus b Harl. 2681 ed R.: exercitus PBGHϚ) perorandi locus. etenim ei succedo orationi quae non praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex mea, sed[*](ex mea sed b G2 Harl. 2681: in mea quam P rell. (in mea sed ex HϚ)) ex cuiusquam oratione capere possitis. sed mos est gerundus[*](gerundus PGH all.: gerendus Ewc) non modo Cornelio, cuius ego voluntati in eius periculis nullo modo deesse possum, sed etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici voluit me esse, ut apud eosdem vos, iudices, nuper in alia causa fuerim, et praedicatorem et actorem[*](auctorem P1Hc).

ac mihi quidem hoc dignum re publica[*](re p. Garat.: re G2: reo bϚ: rei P rell. (cf. Sest. § 47)) videtur, hoc deberi huius excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei[*](ei G et in mg. Σ: et P rell.) licuisse concedant. nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut nullius in delicti crimen vocaretur. non enim furatus esse civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur: unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo. cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio discessisse, Carthagine esse obsessum[*](obsessum Madv.: possessum codd. (possessurum B, profectum k ed. R)), acerrimis illis proeliis et maximis, Sucronensi et Turiensi[*](Turiensi Is. Vossius: duriensi codd.), interfuisse, cum Pompeio ad extremum belli tempus fuisse.

haec sunt propria[*](propria Klotz: proelia codd. (praemia b): promerita Paul: praesidia Kays.: del. Madv.) Corneli, pietas[*](Corneli pietas Mueller: cornelitas P1: Cornelii talis P2 rell. praeter GE (Cornelii hic): Cornelii tantus Halm) in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio, virtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemiorum; praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui adeptus est[*](alt. est om. P1: est igitur bw Par. 7774 ed V), sed in eius qui dedit. Donatus igitur est ob eas causas a Cn. Pompeio civitate. id accusator non negat, sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi[*](nisi Orelli: si codd. pler. (del. P2, om. BΣ)) famae: sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi imperatoris factum condemnari volunt. ergo in iudicium caput Corneli, factum Pompei vocatur. hunc enim in ea civitate in qua sit[*](sit codd.: est Baiter) natus honestissimo loco natum esse concedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum, nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem fuisse. haec sunt omnia cum plena laudis tum propria Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum.

ubi igitur est crimen? quod eum Pompeius civitate donavit. huius[*](Huius P1: huiusce P2BGϚ: huiuscemodi b: huiuscene dett.: huiusne Klotz) crimen? minime, nisi honos ignominia putanda est. cuius igitur? re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quin[*](quin Madv.: qui codd.) etiam si virum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda.

nunc vero quid dicitur? quid ait[*](agit G1EϚ) accusator? fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. est enim[*](Est enim Hb all.: sed si enim P1G: si enim P2: corr. B sit enim, fort. recte) aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non licet, certe non oportet.

hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisse[*](licuisse (Lamb.) ... decuisse Klotz: decuisse ... debuisse P2 rell.) sed etiam decuisse fateamur[*](sic agere ... fateamur om. P, suppl. manus eiusdem fere aetatis, quae pr. constat scripsit, dein corr. constet: constitit Hb ed. R.: constiterit k)?

quid enim abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et[*](ei Lamb.: et codd.) concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus extremum principium habuit bellorum atque imperiorum maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos quot orae sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas quot sunt in rerum natura genera bellorum. an ingenium? quin[*](quin HbϚ: inquid (ex inquid) s. inquit P all.: cui Madv., del. eius ante consiliorum) etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit ut omnium iudicio plus homini quam deae tribueretur. an pudor, an integritas, an religio in eo, an diligentia umquam requisita est? quem provinciae nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae gentes[*](ultimae gentes cod. Car. Steph. et Graevius: ult** regentes P (alterae HϚb2): ultra regentes BGE: exterae gentes b Angelius) castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo viderunt, sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt?

quid dicam de auctoritate? quae tanta est quanta in his[*](his BH all.: iis PG) tantis virtutibus ac laudibus esse debet. cui senatus populusque Romanus amplissimae[*](amplissima Paul) dignitatis praemia dedit non postulanti, imperia vero[*](vero Manut.: verum codd. (i.e. non postulanti imperia, verum etiam rec.)) etiam recusanti, huius de facto, iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit— contra foedus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem fecisse dicitur—non turpe rei publicae[*](rei publicae codd.: populo Romano edd.), nonne vobis[*](non nobis Garat., Muell., improb, Zielinsk.)?

audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis repetundis[*](repetendis Bw) diceret, ille, ille[*](ille, ille PBHbϚ: ille GE) vir[*](vir s. l. P2), cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluit—hoc igitur causam dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quin[*](quin b: qui rell.) removeret oculos et[*](et om. codd. (sed k, seque b)) se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos Cn. Pompei decretum, iudices[*](iudices scripsi: iudicium codd.. del. edd.), de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus[*](perpendimus GE: pertendimus P1: pertendemus P2BHbϚ)?

Athenis aiunt, cum quidam apud eos qui sancte graviterque vixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum est, iurandi causa ad aras accederet, una voce omnis iudices ne is iuraret reclamasse. tum[*](Tum scripsi: cum codd.: del. Bait. all. (cum ... noluerint Naugerius (1)): Quid? ... noluerunt Weidner: An ... noluerunt Paul) Graeci homines spectati viri noluerunt religione videri potius quam veritate fidem esse constrictam[*](constrictam s. l. P2: vinctam coni. Halm): nos etiam in ipsa religione et legum et foederum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus?

utrum enim inscientem[*](inscientem P2 et pler.: sicientem P1: scientem GE) vultis contra foedera fecisse an scientem[*](alterum scientem codd. praeter GE (inscientem))? si scientem,—O nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni,—testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed etiam religionis in pace! vos denique, mutae regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! quae est enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? hunc quisquam, incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum, foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit?

gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse significat,—quasi vero levius[*](levius codd. (Cl. Qu. iv. 176): non levius om. vero b, et ita Lamb. (peius, nequius, turpius et similia edd.)) sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam[*](quam Pantagathus: an codd. praeter G2 (aut)) omnino non scire[*](nescire Hbk ed. R) quid liceat! etenim utrum qui in[*](qui in suppl. Lamb. (etenim cum in Hk et mg. Σ)) Hispania bellum acerrimum et maximum gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat, an, cum ius[*](cum ius Madv.: cuius PB: cui GE (cuius linguam populi non nosset Hbk ed. R.)) illius populi nosset, interpretationem foederis non tenebat? id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire se[*](se ante scire add. Lamb.: post scire Zielinsk.: abesse malit Reid) profiteantur?

equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem et[*](et codd.: suam et b: eius et ed. Hervag.: eius Bait.) praestabilem eius[*](eius hic addidi (suam c)) esse scientiam in foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt.

atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. temporum magis ego nunc vitiis quam[*](vitiis quam Baiter: vitiis (ut iis P, ut his BH) inquam codd. (§ 9): vitio quam Madv.) genere iudici[*](Num iudici ⟨inductus⟩?) plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. etenim si Pompeius[*](Cn. Pompeius HGEbϚ) abhinc annos quingentos fuisset,

is vir a quo senatus adulescentulo atque equite Romano saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus honoribus[*](honoribus hic supplevi: ante decorasset Angelius) insignibus singularibusque[*](insignibus singularibusque Madv.: in singularibusque codd.) decorasset,—si nunc apud nos id quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret? nemo profecto; mors enim cum exstinxisset invidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria[*](gloria s. l. P2) niterentur[*](niterentur codd.: niterent Nuerenberg: nitescerent Klotz (utrumque improbat Zielinski)). cuius igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius visa atque[*](huius visa atque Halm: huius atque codd. praeter G2 (huius nota atque) et HbϚ (huius experta atque)) perspecta[*](perfecta PB, corr. Σ) obtrectatorum voce laedetur[*](laedatur Bait., Muell.)?

omittam igitur Pompeium iam oratione mea reliqua, sed vos, iudices, animis ac memoria tenetote. de lege, de foedere, de exemplis, de perpetua consuetudine civitatis nostrae renovabo ea quae dicta sunt; nihil enim mihi novi, nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam et pro facultate et pro fide sua diligentissime vobis explicavit, neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquit. sed quoniam me recusante placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem, peto a vobis ut me offici[*](officio Paul) potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam ac munus putetis.

ac[*](At PB) prius quam adgrediar ad ius causamque Corneli, quiddam de communi condicione omnium nostrum deprecandae malivolentiae causa breviter commemorandum videtur. si quo quisque loco nostrum est, iudices, natus, aut si, in qua fortuna est nascendi initio constitutus, hunc vitae statum usque ad senectutem obtinere debet[*](debet Angelius: deberet codd, edd.), et si omnes quos aut fortuna extulit aut ipsorum inlustravit labor et industria poena[*](poenae (pene, pena) sunt codd.: poena essent Halm, edd.) sunt adficiendi, non gravior L. Cornelio quam multis viris bonis atque fortibus constitui lex vitae et condicio videretur: sin autem multorum virtus, ingenium, humanitas ex infimo genere et fortunae gradu non modo amicitias et rei familiaris copias consecuta est, sed summam laudem, honores[*](honorem coni. Reid), gloriam, dignitatem, non intellego cur potius invidia violatura virtutem L. Corneli quam aequitas vestra pudorem eius adiutura videatur.

itaque quod maxime petendum est a vobis idcirco non peto, iudices, ne de vestra sapientia atque de vestra humanitate dubitare videar: est autem petendum ne oderitis ingenium, ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne virtutem puniendam[*](puniendam b2 G2 ed. R.: poeniendam Orell.: poenitendam PBΣE: penit. G1H: perimendam bϚ) putetis. illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem videritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causae potius quam impedimento esse malitis.

nascitur, iudices, causa Corneli ex ea lege quam L. Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; qua lege videmus[*](videmus k: videamus rell.)rite esse sanctum[*](rite esse sanctum scripsi: satis esse sancti codd. (sanctum Turn.): ita esse sanctum Reid: sanxisse senatum Pantag.: satis aperte, dilucide esse sanctum all.) ut cives Romani sint ii[*](hi P et pler.) quos Cn. Pompeius de consili sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit, indicant publicae tabulae. accusator fatetur, sed negat ex foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus factus esset, in hanc civitatem venire.

O praeclarum interpretem iuris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emendatorem nostrae civitatis, qui hanc poenam foederibus adscribat, ut omnium praemiorum beneficiorumque nostrorum expertis faciat[*](faciant Lehmann) foederatos! quid enim potuit dici imperitius quam foederatos populos fieri fundos oportere? nam id non magis est proprium foederatorum quam omnium liberorum. sed totum hoc, iudices, in ea fuit positum semper ratione atque sententia ut, cum iussisset populus Romanus[*](p. R. ed. Hervag: praetor codd.) aliquid, si id adscivissent socii populi ac Latini, et si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo tamquam in fundo resedisset, ut tum lege eadem is populus teneretur, non ut de nostro iure aliquid deminueretur, sed ut illi populi aut iure eo quod a nobis esset constitutum aut aliquo commodo aut beneficio uterentur.