De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de provincia disputo. itaque omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant[*](lateant Naugerius (1): latent codd.) libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat: de provincia quod agitur, id disputo. huic vos non submittetis? hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior[*](protervior Lamb.: posterior codd. (Pis. § 66): deterior Ϛ Angelius: pestilentior b2. Num probrosior?) an infelicior esset iudicare.
an vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquam[*](umquam scripsi: neque codd.: gestum neque Orell. auct. suppl. Klotz (Pis. § 40): cogitatum neque Madv.) actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur[*](hortaretur ed. V.: hortetur codd.), sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret[*](clamet codd. praeter G (conclamaret, om. esse)).