De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
traduxit ad plebem inimicum meum sive iratus mihi, quod me secum ne in[*](in secl. Orelli, del. Pluygers) beneficiis quidem videbat posse coniungi, sive exoratus. ne haec quidem fuit iniuria. nam postea me ut sibi essem legatus non solum suasit, verum etiam rogavit. ne id quidem accepi; non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicae sceleris impendere a consulibus proximis non suspicabar. ergo adhuc magis est mihi verendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in nostra amicitia reprendatur.