De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

atque haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa.

sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar[*](reprendar P rell.: reprehendar HbϚ ed. R. (§ § 42, 45)), explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. postea quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus.