De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
ac tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. quae cum gravia sunt tum[*](tum suppl. Angelius (quae cum gravia sint nihil ed. V.)) nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine ne[*](ne Hk (post homine) om. P: id ne Muell.) accidat providendum.
ego vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honores[*](honor. exim. Hbk) C. Caesari et prope singularis. si[*](Si suppl. Gruter) quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. neminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. nemo umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. sed homines aut propter indignitatem[*](indignitatem ut Schuetz ita b2Ϛ: dignitatem P rell.) suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt verum etiam expetendi.