De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret?

ego vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli?