De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus: non decrevi solum sed etiam ut vos decerneretis laboravi, multa dissentientibus respondi, scribendo adfui. tum quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. illum enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi. actum est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem.