De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

in quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est supplicatio consularis,—mihi enim estis adsensi cum, eiusdem Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis, supplicationem dierum[*](deorum PBΣt) decem[*](decem Manutius: duodecim P et codd. pler.) decrevistis,— sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuebat quam ipse erat consecutus. ergo in illa supplicatione quam ego decrevi, res ipsa tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est.

relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus: non decrevi solum sed etiam ut vos decerneretis laboravi, multa dissentientibus respondi, scribendo adfui. tum quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. illum enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi. actum est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem.

at ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor, cum in[*]((non 21) in k, suppl. Lamb.) superioribus causis hominis ornamenta adiumento fuerint[*](adiumento fuerint scripsi (cf. Balb. § 19): fuerint codd.: iuverim K. Busche: apud me valuerint coni. Mueller), in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. nam ipse Caesar quid est cur in provincia[*](in ea provincia Gell. et Non.) commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat? amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. quid illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longius[*](longius> longinquius Tischer) inveniri potest? an reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missus[*](missus est Hb Harl. 2681), an apud senatum a quo ornatus est? an dies auget eius desiderium, an magis[*](an magis> ac non magis Sorof) oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? qua re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem.

sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret?

ego vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli?

iam diu mare videmus illud immensum, cuius fervore non solum maritimi cursus sed urbes etiam et viae militares iam tenebantur[*](terrebantur Weidner), virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri; nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis provinciis ipsa cingatur. possum de omni regione, de omni[*](regione de omni s. l. suppl. P2) genere hostium dicere: nulla gens est quae non aut ita sublata sit ut vix exstet, aut ita domita ut quiescat, aut ita pacata ut victoria nostra imperioque laetetur.

bellum Gallicum, patres conscripti, C. Caesare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. semper illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam[*](quam lasputaverunt P1) lacessendas putaverunt. ipse ille C. Marius, cuius divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetravit. modo ille meorum laborum periculorum consiliorum socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea victoria contentus re publica metu liberata quievit. C. Caesaris[*](C. ante Caesaris om. PBΣ) longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum iis quos iam armatos contra populum Romanum videbat bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem esse redigendam.

itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvetiorum proeliis[*](cum nationibus G. et H. acerrimis et maximis proeliis van der Vliet (Balb. § 5): cum acerrimis nat. G. et H. et maximis proeliis Landgraf (Pomp. § 28))[*](plurimis proeliis Weidner) felicissime decertavit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere adsuefecit, et quas regiones quasque gentis nullae nobis antea litterae, nulla vox, nulla fama notas fecerat, has[*](eas coni. Baiter) noster imperator nosterque exercitus et populi Romani arma peragrarunt. semitam tantum Galliae tenebamus antea, patres conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimicis huic imperio aut infidis aut incognitis aut certe[*](at certe Pluygers: ac certe Madv.) immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur; quas nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. nemo sapienter de re publica nostra cogitavit, iam inde a principio huius imperi, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret[*](putaret PHbk: deputaret P2 rell.: esse putaret Klotz, improb. Zielinsk. Num reputaret? (§ 24)); sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum. restitimus semper lacessiti: nunc denique est perfectum ut imperi nostri terrarumque illarum idem esset extremum.