De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
multa praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Vtinam etiam L. Lucullus illic adsideret[*](illic adsideret Madv.: ille desiderat (-et G2) codd. pler.: ille viveret c Angelius: ille desineret Hbk)! quae fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris fortissimis non solum exstinxit rei publicae utilitas[*](rei pub. utilitas coni. Baiter: res publica E: rei pub. P rell.) dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis optimi maximi, permotus cum auctoritate vestra tum illius[*](illa Pluygers) P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? an ego possum huic esse inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium nationum locorum?