Against Vatinius

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quod quidem ego tibi reddo tuum[*](reddo mutuum Pluygers); nam ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicae[*](rei pub. nomine s), sic ego te, quamquam es[*](es Wesenberg: sis codd.) omni diritate atque immanitate taeterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae nomine.

atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane requirendum: boni viri quid dicant[*](quid dicant scripsi: iudicent codd. (Verr. iii, § 3): quid iudicent coni. Jordan), id est maximi momenti et ponderis.