Against Vatinius

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

qua re peto a te ut mihi ignoscas, Vatini, ei cum[*](ei cum scripsi (Cl. Qu. iv. 174): et cum PBG all. (infra § 29; Sest. § 103): cum Hks: cum et Schol.: cum ei C. Fr. Hermann, edd.: quod ei Madv.) patriae pepercerim[*](pepercerim P rell.: pepercissem Schol. (sed hic sine voc. seq. quam): peperci Hermann, edd.) quam servaram[*](servaram PBΣH: serueueram Schol.), et, si ego te perditorem[*](proditorem Reid) et vexatorem rei publicae fero, tu me conservatorem et custodem feras. deinde eius viri discessum increpas quem vides omnium civium desiderio, ipsius denique rei publicae luctu esse revocatum[*](revocatum ? Klotz). at enim[*](Ita enim Bake) dixisti non mea sed rei publicae causa homines de meo reditu laborasse: quasi vero quisquam vir excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quicquam arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa diligi!