Against Vatinius

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

atque illud etiam audire de te[*](de te Orelli: te P rell. praeter G2 (ex te): a te ed. R.: de te audire cod. Fris ab Halmio collatus) cupio, qua re, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi, tulerim salvis[*](salvis> salutis PBΣG) auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latae sunt[*](sint Hks), paream; cum mea lex dilucide vetet

biennio qvo qvis petat petitvrvsve sit gladiatores dare nisi ex testamento praestitvta die
, quae tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse[*](posse ed. Hervag.: esse codd.) reperiri qui se interponat quo minus reus mea lege fias[*](fias Lamb.: fiat codd.)?