Against Vatinius
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quaero illud etiam ex te, conatusne sis, voluerisne, denique cogitaris[*](cogitaris (cogitarisne Kraffert) secl. Madv.: sed adfert Muellerus dixerisne ... dixeris § 41: sintne ... habeant ... sint Flacc. § 79: cf. etiam Sest. § 85),—est enim res eius modi ut, si tibi in mentem modo venit, nemo sit qui te ullo cruciatu esse indignum putet,—cogitarisne in illo tuo intolerabili non regno,—nam cupis id audire,—sed latrocinio augur fieri in Q. Metelli locum, ut, quicumque te aspexisset, duplicem dolorem gemitumque susciperet et ex desiderio clarissimi[*](clarissimi PBw: clar. et fortissimi GHEs: fort. et clar. k: cf. § 26. Balb. § 49; Verr. iii, § 97; Cl. Qu. iv. 175) civis et ex honore turpissimi atque improbissimi? adeone non labefactatam rem publicam te tribuno neque conquassatam civitatem, sed captam hanc urbem atque perversam[*](eversam GHks (§ 23)) putaris[*](putaris Manut.: putares codd. praeter k (putaras)) ut augurem Vatinium ferre possemus?