Against Vatinius

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis aetatis tuae[*](tuae om. P1) patiar latere. licet impune per me parietes in adulescentia[*](in adul. secl. Bake) perfoderis, vicinos compilaris, matrem verberaris: habeat hoc praemi tua indignitas, ut[*](ut om. Schol.) adulescentiae turpitudo obscuritate et sordibus tuis[*](tuis om. Schol. Madv.: suis Bake) obtegatur.

quaesturam petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loqueretur nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te diceres cogitare. quaero abs te teneasne memoria, cum P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix, invitis omnibus, non populi beneficio sed consulis, extremum adhaesisse?