Pro P. Sestio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

cur igitur rogationi paruit?quasi vero ille non in alias[*](alias B: altas P: alteras G all.) quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit[*](iuraverit Schol.)! non offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam[*](rem publicam Burn. 157: .R. codd. (littera .p. sequenti vocab. privet absorpta)) privet. consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum putabat.

consecutus est ipsius[*](ipse eius Paul) tribunatus. quid ego[*](ego ed. R.: ergo codd.) de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam? meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis omnibus de vita eius[*](eius P2 rell. (** us P1): talis Halm. Num unius?) viri et civis timentibus, ipse animo firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum[*](improborum auctoritate, impetum Koch) improborum virtute sedavit. adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam[*](ob eam causam Schol. (sed in loco inance citato): ob causam P rell. praeter G (causam)) quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. at si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae[*](.R.P. codd. pler.: rei publicae Orelli: in re pub. G Burn. 157, ed. R.) turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari viderentur?

atque etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios dissipari[*](dissipari hic suppl. auct. Zumpt. Wesenberg, prob. Zielinsk., abalienari K. Busche: lacunam primus suspicatus est Manutius, qui amitti post quam excidisse putavit, et sic diripi Abramius, dilapidari Gulielmius). atque ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum[*](tum ut Schol.) sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? ille vero eidem tempori cui[*](cui Manutius: quo codd.) nos, eiusdem furori, eisdem[*](furori. et eisdem ut Madv. ita b2 Burn. 157 et Harl. 2681) consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. luctum nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem.

his de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eius[*](cuius Pluygers) magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. ecquae vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt[*](defenderant et 21 protexerant Ernest. all., improb. Zielinsk.) sed ne iacentem quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae.

cur, cum de capite civis—non disputo cuius modi civis—et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui[*](ne cui Momms.: neque codd.: neve Lamb.) privilegium inrogari liceret neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim tribuni plebis concilio ex civitate exturbari?

quae vero promulgata illo anno fuerint[*](fuerint O. M. Mueller et Madv.: fuerant codd. (fuerunt k)), quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi[*](orbi P rell. praeter G (orbis); Verr. iv, § 82) terrae iam non erat alicui destinatus? cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit[*](potuit doluit PBG) quae non esset attributa atque discripta[*](discripta P: descripta B rell.)? quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? quis autem rex erat qui illo anno[*](anno s. l. P2) non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? quis provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? damnatis de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant.

hic aliquando[*](aliquanto G), serius quam ipse vellet, Cn. Pompeius invitissimis iis[*](is P: his BΣ: iis k) qui mentem optimi ac fortissimi viri suis[*](suis saevis coni. Reid: stultis Holden: insanis Clark) consiliis fictisque terroribus a defensione meae salutis averterant, excitavit illam suam non sopitam[*](sopitam b2s et Lamb.: solitam PH: insolitam P2 rell., ed. R.), sed suspicione aliqua retardatam consuetudinem rei publicae bene gerendae. non est passus ille vir, qui sceleratissimos civis, qui acerrimos hostis[*](hostes Hs: cives PBG), qui maximas nationes, qui reges, qui gentis[*](qui gentes Hbk all., ed. R.: gentis qui PBΣG) feras atque inauditas, qui praedonum infinitam manum, qui etiam servitia virtute victoriaque domuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam everti scelere paucorum, quam ipse non solum consiliis sed etiam sanguine suo saepe servasset: accessit ad causam publicam, restitit auctoritate sua reliquis rebus, questus est de praeteritis.

fieri quaedam ad meliorem spem inclinatio visa est. decrevit senatus frequens de meo reditu Kalendis Iuniis, dissentiente nullo, referente L. Ninnio, cuius in mea causa numquam fides virtusque contremuit. intercessit Ligus iste nescio qui, additamentum inimicorum meorum. res erat et causa nostra eo iam loci ut erigere oculos et vivere videretur[*](videremur O. Mueller). quisquis erat qui aliquam partem in meo[*](meo s. l. P2) luctu sceleris Clodiani attigisset, quocumque venerat, quod iudicium cumque subierat, damnabatur: inveniebatur nemo qui se suffragium de me tulisse confiteretur. decesserat ex Asia frater meus magno squalore, sed multo etiam maiore maerore. huic ad urbem venienti tota obviam civitas cum lacrimis gemituque processerat. loquebatur liberius senatus; concurrebant equites Romani; Piso ille, gener meus, cui fructum pietatis suae neque ex me neque a populo Romano ferre licuit, a propinquo suo socerum suum flagitabat; omnia senatus reiciebat, nisi de me primum consules rettulissent.

quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant[*](et cum consules... flagitabant secl. Eberhard, improb. Zielinsk.: consules ita del. Steuding ut legat cum prov pact... quicumque in senatu), legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc[*](hanc Passow) non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. quo patefacto ferroque deprenso[*](deprenso PBΣ: deprehenso ed. R. (compr. k)), ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgaverunt[*](promulgaverunt Gk: promulgerunt P1 (cf. conteretur P = confiteretur § 68): promulgarunt P2 rell.); ex quo intellectum est non mihi[*](non mihi Manut.: nona mihi P1 (a expunct.): mihi P2 rell.: non modo mihi absenti non crevisse amicos Weidner) absenti crevisse[*](crevisse decrevisse Kays.: defuisse Momms.) amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram[*](putaveram Burn. 157 b2 ed. R.: putaverunt rell.) non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc[*](tunc ante (antea) Ernesti: tamen Kays.) habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur.

hoc igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam[*](causam meam W. Bauer (sed cf. § 71)) suscepit, tribunisque plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. qui cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat.

hoc interim tempore P. Sestius, iudices, designatus[*](designatus del. Bake: tribunus design. cod. Car. Steph. (ex H, credo, ortum in quo est iudex pro iudices)) iter ad C. Caesarem pro mea salute suscepit[*](suscepithuc transtuli verba pertinere... abhorrere, quae in codd. occurrunt post suscepit l. 24); pertinere et ad concordiam civium putavit et ad perficiundi[*](perficiundi P1: -endi rell.) facultatem animum Caesaris a causa non abhorrere. quid egerit, quantum profecerit, nihil ad causam. equidem existimo, si ille, ut arbitror, aequus nobis fuerit[*](fuerat cod. Vrs.: fuit coni. Reid), nihil ab hoc profectum, sin iratior, non multum; sed tamen sedulitatem atque integritatem hominis videtis. ingredior iam in Sesti tribunatum[*](Ingredior... trib. del. Madv.: ingredior... suscepit del. Schuetz, all.), nam hoc primum iter designatus rei publicae[*](re publica recuperata Lamb.) causa suscepit; abiit ille annus; respirasse homines videbantur nondum re, sed spe rei publicae reciperandae. exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii paludati. quibus utinam ipsis evenissent ea quae tum homines precabantur! neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus[*](precabantur, neque... perdidissemus! Eberhard).

ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. ex iis[*](Quod omnes... confirmarant, ex iis (his) P rell.: promulgant quod omnes etc. Madv.) princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum[*](Graecum k: Gracchulum coni. Clark) vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex vepreculis extracta nitedula[*](nitedula codd. et Prisc.: nitela Serv. ad Georg. i. 181) rem publicam conaretur adrodere. alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta Gavi Oleli[*](gaviolaeliorea codd.: Gavi Oleli ed. R.: area Koch, rure Madv., horreo ed. R., horto C. F. Hermann: deserta Gaviorum oliveti area auct. Koch Eberhard: Gavii Ofilii horto Bake (Ofellae Klotz): Gavii (Gaviorum, Gavioli) oleario Wagner: Gavi horto olitorio coni. Koch. Galatis Momms.) area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus, subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula sustulit. veniunt Kalendae Ianuariae. vos haec melius scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. qui cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum.

tum princeps rogatus sententiam L. Cotta dixit id quod dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus; non posse quemquam de civitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed ne iudicari quidem[*](non modo iudicari sed ne ferri quidem Schuetz) posse nisi comitiis centuriatis; vim fuisse illam, flammam quassatae rei publicae perturbatorumque temporum; iure iudiciisque sublatis[*](sublatis sic distinxit Richter: temporum iure... sublatis; magna vulg.), magna rerum permutatione[*](permutatione PBH: perturbatione Gk: commutatione Lamb.) impendente, declinasse me paulum et spe reliquae tranquillitatis praesentis fluctus tempestatemque fugisse; qua re, cum absens rem publicam non minus magnis periculis quam quodam tempore praesens liberassem, non restitui me solum sed etiam ornari a senatu decere. disputavit etiam multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiae scripsisse quae scripsisset, iis verbis rebus sententiis ut, etiam si iure esset rogatum, tamen vim habere non posset; qua re me, qui nulla lege abessem, non restitui lege, sed revocari senatus auctoritate oportere.

hunc nemo erat quin verissime sentire diceret. sed post eum rogatus Cn. Pompeius, adprobata laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut omni populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio gravius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus; nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulavit. clamor senatus, querelae, preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. creditum est; discessum est. illi interea deliberatori merces longa interposita nocte duplicata est. consecuti dies pauci omnino Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de me.

cum omni mora, ludificatione, calumnia senatus auctoritas impediretur, venit tandem concilio[*](concilio P1: concilii P2 rell.: consilio Bake: in concilio Madv., in comitio Lamb.) de me agendi dies, viii Kal. Febr. princeps rogationis, vir mihi amicissimus, Q. Fabricius, templum aliquanto ante lucem occupavit. quietus eo die Sestius, is qui est de vi reus; actor hic defensorque causae meae nihil progreditur, consilia exspectat inimicorum meorum. quid? illi[*](Quid? illi Muell.: Quid illi vulg. (§ 114)) quorum consilio P. Sestius in iudicium vocatur, quo se pacto gerunt? Cum forum, comitium, curiam multa de nocte armatis hominibus ac servis plerisque occupavissent, impetum faciunt in Fabricium, manus adferunt, occidunt non nullos, vulnerant multos.

venientem in forum virum optimum et constantissimum, M. Cispium, tribunum plebis, vi depellunt, caedem in foro maximam faciunt, universique destrictis gladiis et cruentis in omnibus fori partibus fratrem meum, virum optimum, fortissimum meique amantissimum[*](virum... amantissimum secl. Kays.: fort... amant. secl. Bake), oculis quaerebant, voce poscebant. quorum ille telis libenter in tanto luctu ac desiderio mei non repugnandi, sed moriendi causa[*](in tanto... causa secl. Ernest.)[*](non repugn... causa secl. Kays.) corpus obtulisset suum, nisi suam vitam ad spem mei reditus reservasset. subiit tamen vim illam nefariam consceleratorum latronum et, cum ad fratris salutem a populo Romano deprecandam venisset, pulsus e rostris in comitio iacuit[*](latuit Reid), seque servorum et libertorum corporibus obtexit, vitamque tum suam noctis et fugae praesidio non iuris iudiciorumque defendit.

meministis tum, iudices, corporibus civium Tiberim compleri, cloacas refarciri, e foro spongiis effingi[*](effingi cod. C. Steph.: effundi PBG) sanguinem, ut omnes tantam illam copiam et tam magnificum apparatum non privatum aut plebeium, sed patricium et praetorium esse arbitrarentur.

nihil neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. atqui vis in foro versata est. certe; quando enim maior? lapidationes persaepe vidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios: caedem vero tantam, tantos acervos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die, quis umquam in foro vidit? qua ex concitatione[*](concitatione Orelli: concertatione PBG) animorum? nam ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa atque improbitate latoris commodo aliquo proposito[*](proposito hic suppl. Mueller, oblato Halm: proposita post largitione Naugerius, ostentata Reid) imperitis aut largitione, oritur ex concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua discessione contionis, vix sero et raro ad manus pervenitur: nullo vero verbo facto, nulla contione advocata, nulla lata[*](lata add. Halm: lege recitata G, sed om. concitatam: lege recitata concitatam Gruter: lege promulgata Lamb.) lege concitatam nocturnam seditionem quis audivit?

an veri simile est ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur, praeter eos qui ab illo pestifero ac perdito civi iam pridem rei publicae sanguine saginantur? hic iam de ipso accusatore quaero, qui P. Sestium queritur cum multitudine in tribunatu et cum praesidio magno fuisse, num illo die fuerit? certe[*](certe certe G (§ 106 ad fin.)) non fuit. Victa igitur est causa rei publicae, et victa non auspiciis, non intercessione, non suffragiis, sed vi, manu, ferro. nam si obnuntiasset Fabricio[*](Fabricio secl. Bake) is praetor[*](praetor .P.R. codd., trib. pleb. Naugerius (2), del, Madv. (§ 126): si obnuntiasset Fabricio praetor, accepisset Kimmig se om. PB: servasse se all.: qui servasset de caelo Madv.) qui se servasse de caelo dixerat[*](diceret Manut.), accepisset res publica plagam, sed eam quam acceptam gemere[*](gemere codd.: gemere non Bake: reddere Koch, sanare Reid, contemnere Paul, ⟨minus⟩ gemere Koechly, qua accepta emergere Dryander) posset; si intercessisset conlega Fabricio, laesisset rem publicam, sed tribunicio[*](tribunicio scripsi: .R.P. P rell. praeter w (p. r.): rem pub. vulg.: rei pub. Momms.: del. Wunder. Madv.) iure laesisset. gladiatores tu novicios, pro exspectata aedilitate suppositos, cum sicariis e carcere emissis ante lucem inmittas[*](in forum inmittas Hsb2)? magistratus templo deicias, caedem maximam facias, forum purges[*](purges spurces Manut.: perturbes Paul: forum ferro purges Probst auct. Hirschfelder)? et cum omnia vi et armis egeris, accuses eum qui se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut vitam suam posset defendere?

atqui ne ex eo quidem tempore id egit Sestius ut a suis munitus tuto in foro[*](tuto in foro tuo P rell. praeter ks (om. tuo): tuto in foro dum Naugerius (2), Madv. (cum Garat.)) magistratum gereret[*](gereret et Eberhard), rem publicam administraret. itaque fretus sanctitate tribunatus, cum se non modo contra vim et ferrum sed etiam contra verba atque interfationem legibus sacratis[*](sacratis satis Pluygers) esse armatum putaret, venit in templum Castoris, obnuntiavit consuli: cum subito manus illa Clodiana, in caede civium saepe iam victrix, exclamat, incitatur, invadit; inermem atque imparatum tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis saeptorum et fustibus; a quibus hic multis vulneribus acceptis ac[*](ac del. Garat. all.) debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus, neque ulla alia re ab se mortem nisi opinione mortis depulit. quem cum iacentem et concisum plurimis vulneribus extremo spiritu exsanguem et confectum viderent, defetigatione[*](defet. PBH: defat. kw) magis et errore quam misericordia et modo aliquando caedere destiterunt.

et causam dicit Sestius de vi? quid ita? quia vivit. at id non sua culpa: plaga una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset. accusa Lentidium; non percussit locum[*](locum totum Eberhard); male dic Titio[*](male dictitio P: maledicito BΣHk: male* dictio G), Sabino[*](Titio, Sabino sic interpr. Momms.: sine commate vulg.) homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum. ipsum vero quid accusas? num defuit gladiis? num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet[*](ut... solet secl. E. F. Eberhard), ferrum non recepit?

an haec ipsa vis est, non posse emori? an illa, quod tribunus plebis templum cruentavit? an quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non se referri iussit? ubi est crimen? quid[*](crimen? quid Bake: crimen quod codd.) reprehenditis?