Pro P. Sestio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

alter multos plane in omnis partis fefellit; erat enim hominum opinioni[*](opinioni P2B: opinione all.: hominum opin. delere voluit Kimmig) nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. omnes boni semper nobilitati favemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia valet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant, et quod erat eo nomine ut ingenerata familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant[*](gaudebant secl. Halm (sed cf. expulerit relegarit §29: offerunt insectantur §14): plaudebant Paul.), et ad integritatem maiorum spe sua hominem vocabant materni generis obliti.

ego autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam esse hominem et levem et falsa opinione errore[*](errore del. Halm: falsa opinione Pluygers, falsa opinione errore Ortmann) hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis[*](sermo nobis Klotz: sermonis codd.: sermo hominis Jeep: sermones ... dabant Sauppe) ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus.

laudabat homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, verbum ipsum omnibus viribus[*](viribus suppl. Wesenberg (modis b2 Burn. 157 et ed. R.), partibus Orell., nervis Weidner, omni vi animi Madv.: post corporis alii alia, ut portis Jacob, poris Hertz: animi et codevorat P1: animi et corporis devorat P2 rell.) animi et corporis devorarat[*](devorarat Angelius: devorabat Naugerius (1)); eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse[*](esse om. Schol.) serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat.

ex his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius consortionis[*](consortionis scripsi (consensionis? §87): sermonis codd.: sermonum Hertz: nidoris Eberhard, sodalitatis Probst: abdominis K. Busche (in Pis. §66)) indicia redolerent[*](redoleret Manutius), statuebam sic, boni nihil ab illis nugis[*](rugis Matthias (in Sen. §15)) exspectandum[*](esse exspect. G), mali quidem certe nihil pertimescendum. sed ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili[*](ac debili Pluygers) dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum[*](ante cum add. Halm sic, Lamb. in mg. ita (vulnerari PG)) hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii[*](ii G: hii P1: hi P2B) summi imperi nomine armati[*](armati tam PG (sed in P litteris ti tam man. sec. expunctis: unde arma BΣ): armatam Hertz: armati tantam Maehly, arm. tum, tamen, totam, cunctam, clam alii: armati nudatam Imelmann. Num armati universam?) rem publicam contrucidarunt[*](contrucidarunt PBΣ: -averunt edd.). foedus fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum[*](ictum codd., del. Nohl (sed cf. loquacitatem ... inretitam retardarem Vat. §2): tantum Koch, iustum Weidner: sanguine ici posse Pluygers: fort. ici et sanciri posse) sanciri posse dicebant.

qua re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim.

hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam[*](eam P rell. praeter G (etiam)) nimium tarde concidere maererent. flagitabatur ab his[*](his P rell. praeter G (iis)) cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique[*](agerent, aliquid denique ut vulg. ita distinxit B) ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur.

hic subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes meque iam[*](iam Madv.: etiam codd.: omni ratione etiam Koechly) omni ratione, privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. erat eodem tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam[*](memoriam Angelius: me codd.) consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et severus consulto se domi continebat. qua tum superbia caenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum quaestum[*](tum cum quaestum Paul: tum quaquaestum P1: tum (cum) quasi quaestum rell.: totum quamvis quaestum Halm) faceret amisit? venistis[*](Venistis Halm: venisset codd.) ad senatum, vos, inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata[*](veste mutata P2 rell. practer G (vestem mutastis)), vosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis[*](proiecistis. Tum Halm), cum, vestris precibus ab latrone illo repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute mutandam censuit.

O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu[*](priv. consensu et l. 19 publ. consilio om. Schol.) et universum senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta[*](est causa facta ut w ita PBΣ: causa est facta ed. R.), sed luctus: quem enim deprecarere[*](deprecarere bonum Paul), cum omnes[*](boni omnes Richter) essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui[*](qui si quis Karsten) mutata veste non esset? hac mutatione vestis facta[*](Hac (ac Weidner) ... facta secl. Eberhard) tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit.

exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius diei[*](illius dies Gell. ix. 14. 6 (die P2)) poenas quo me[*](quo me ed. Asc. 1531: qui me G: quine P: qui sine P2 rell.) consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iis[*](iis G: his PB) qui in timore fuissent—coniuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. si[*](sui Halm (ulciscendos b2)) dixisset haec[*](haec ut P rell. ita Schol.: hoc Wesenberg. Cf. in Sen. §12) solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte.

L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre[*](cum patre B et ed. Asc. 1531: cum fratre cum patre P) eius erat unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus[*](ausus esset Schol.) pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari.

quid hoc homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit[*](relegarit secl. du Rieu (§21)) non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio ut[*](ut (aut P2 rell. praeter b2 atque) edicto del. Lamb.: vi edicto Seyffert: ut del. Manutius) edicto ex patria consul eiecerit.

nihil acerbius socii et Latini[*](socii et Latini Schol. et Madv.: societatini P: socii atini B: corr. in utroque socii reatini. et ita Σ) ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit[*](id ... accidit om. Schol.), ex urbe exire a consulibus iuberi: atque[*](atqui Fleckeisen) illis erat tum[*](erat tum PBΣ: tum erat b2 cd. R.) reditus in suas civitates, ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat. hoc vero quid est? exterminabit civis Romanos edicto consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? hic si umquam vos eos qui nunc estis in re publica fore putasset, si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis edictis ius[*](ius s. l. P2) libertatemque pervertere?

etsi me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum[*](vestrum forte Schol.) miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit, aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam vexarunt delicta pertineant. mihi autem hoc propositum est ostendere[*](prop. est, ostendere Klotz, Halm), omnia consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse coniunctam.

erat igitur in luctu senatus, squalebat[*](in luctu civitas, squal. sen. Paul) civitas publico consilio veste mutata[*](veste mutata pro glossemate habet F. Schoell), nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium[*](vectigalium del. Paul), nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. quis umquam consul[*](consulum G: consultum PB) senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebas[*](audebas ut coni. Lamb. ita Ϛ: audeas P rell.) ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare?

quid? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone mutabit[*](mutabit Lallemand: mutavit codd. legatos susp. I. Fr. Gronovius, all. (cf. Vat. §35))? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? ergo hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit? idemque[*](Eidemque P1) consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non[*](quin non Garatoni: qui non codd.) modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam agebantur[*](agebantur suppl. Halm: parabantur Koch: ferebantur Orelli: dixerant b2 ed. R.: dixerat Angelius) voce ac sententia sua comprobaverunt.

isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est,

ne avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret, ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne valeret
: qua una rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam esse deletam?

isdemque consulibus inspectantibus servorum dilectus[*](dilectus w: del. P rell.) habebatur pro tribunali Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. isdemque consulibus[*](cons. coniventibus coni. Pluygers: cons. inspectantibus Hotom.) arma in templum[*](templum Naugerius (2): templo codd.) Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem templi tollebantur, armati homines forum et contiones[*](contiones §§42, 106: comitium coni. K. Busche (§75; Verr. i, §58; iii, §9; v, §170)) tenebant, caedes lapidationesque fiebant; nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium potestatem armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum duo consules a re publica provinciarum foedere retraxisset, insultabat, dominabatur[*](dominabatur del. Paul), aliis pollicebatur[*](aliis pollic. secl. Pluygers)[*](minabatur aliis, aliis pollic. Tittler (Verr. iv, §31)), terrore ac metu multos, pluris etiam spe et promissis tenebat.

quae cum essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam[*](exscissam Lamb.) et eversam sed iam captam atque oppressam videremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque moverunt.

exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato populo[*](populo suppl. Momms., equestri ordine Kayser), tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me[*](nimium a me P, corr. B) timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor.

quid enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae respiciens rem gesserat[*](respiciens rem gesserat scripsi (§38): sumpserat codd. (cf. Planc. §88, Clark): spiritus sumpserat Koch: spectarat Naugerius (1), et man. rec. in P: tum (eo tempore?) spectarat Madv.: respexerat Halm: suspexerat Jacob (Cl. Qu. iii 269)), cum unus in legem per vim latam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. erat autem res ei cum exercitu C. Mari[*](C. Mari del. Paul) invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterque[*](abstinenterque a isti neterque PBΣ (at iste ne tergi G) = APSTINĒTERQVE) versato. cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret.

meam causam senatus palam, equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie[*](proprie propere Kraffert) enixeque susceperant. eas res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium voluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam sed ad communem salutem omnium civium et prope gentium pertinerent; ea[*](et ea coni. Kayser) condicione gesseram ut meum factum semper omnes praestare tuerique deberent.

erat autem mihi contentio non cum victore exercitu, sed cum operis conductis et ad diripiendam urbem concitatis; habebam inimicum non C. Marium, terrorem hostium, spem subsidiumque patriae, sed duo importuna prodigia, quos egestas, quos aeris alieni magnitudo, quos levitas, quos improbitas tribuno plebis constrictos addixerat;

nec mihi erat res cum Saturnino, qui quod a se quaestore Ostiensi per ignominiam ad principem et senatus et civitatis, M. Scaurum, rem frumentariam tralatam[*](translatam P2B) sciebat, dolorem suum magna contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum locupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum venefico, cum testamentario, cum sicario, cum latrone; quos homines si, id quod facile factu fuit et quod fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi cives flagitabant, vi armisque superassem, non verebar ne quis aut vim vi depulsam reprehenderet aut perditorum civium vel potius domesticorum hostium[*](vel ... hostium om. Schol., secl. Kayser) mortem[*](mortem Schol. b2, et man. rec. in P: om. B rell. praeter k (morte): caedem t et cod. Steph.) maereret[*](maereret codd.: derideret Schol.). sed me illa[*](illa alia Probst) moverunt: omnibus in contionibus illa furia clamabat se quae faceret contra salutem meam facere auctore Cn. Pompeio, clarissimo viro mihique et nunc et quoad licuit amicissimo; M. Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiae necessitudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus esse meis fortunis praedicabatur; C. Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebat[*](debebat codd.: credebatur Halm (§41): videbatur Urlichs), inimicissimus esse[*](esse (ante meae) et l. 27 cotid. cont. om. Schol.) meae saluti ab eodem cotidianis contionibus dicebatur.

his se tribus auctoribus in consiliis capiendis, adiutoribus in re gerenda esse usurum dicebat; ex quibus unum habere exercitum in Italia maximum, duo, qui privati tum essent, et populo Romano praeesse[*](populo Romano (.p.r.) praeesse scripsi (§107): praeesse codd. (sc. exercitui?): praesto esse Fr. C. Wolff: reip. praeesse Orell. (Cl. Qu. iii, p. 269): Romae esse Mueller) et parare, si vellent, exercitum posse, idque facturos esse dicebat. nec mihi ille iudicium populi nec legitimam aliquam contentionem nec disceptationem aut causae dictionem, sed vim, arma, exercitus, imperatores, castra denuntiabat.

quid ergo[*](Quid ? ergo Lamb.)? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me movit? me vero non illius[*](non illius P rell. praeter k in quo est: non movit illius ut man. rec. in P: illius oratio tam improba PB.) oratio, sed eorum taciturnitas[*](Post vocab taciturnitas add. movebat Schol, qui et tam improba omisit) in quos illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur. illi autem aliquo[*](alio Bake, qui verba delet quod ... putabant) tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anni[*](acta prioris anni Schol.) superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur.