De haruspicum responso in P. Clodium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. secutus est C. Gracchus[*](C. s. l. P: om. E), quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. ipse Saturninus[*](Saturninus PBMt: L. Saturninus HGEbk) ita fuit effrenatus et paene demens ut actor[*](actor Madv.: auctor codd.) esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. nam quid ego de Sulpicio[*](Sulpicio PBt: P. Sulpicio HGEMbk) loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie[*](cotidie HBGk: cottidie P2: cottidiae P1) dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem.

hic vero de quo ego ipse tam multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,—quod di omen obruant[*](obruant avertant M)!—a viro tamen confecta videatur? qui post patris mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi piratarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque satiavit; post exercitu L. Luculli[*](L. s. l. add. P2) sollicitato per nefandum scelus fugit illim[*](illim P2: illi P1: illum B rell. praeter HMbς (illinc)), Romaeque recenti adventu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque vir clemens[*](clemens Hk: demens P rell.) divisores omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mactaret.

exorta est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. atque hic ei gradus[*](post gradus habet s. l. fuit c)—o misera tempora stultasque nostras discordias!—P. Clodio[*](P. s. l. P1) gradus ad rem publicam hic primus fuit et aditus[*](fuit et aditus Madv.: est aditus (additus) codd.: hic primus fuit, hic primus aditus Lamb.)[*](Num hic primus et aditus fuit?) ad popularem iactationem atque adscensus. nam Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas dolori et timori fuit, eaque[*](fuit eaque Bait.: fuit itaque (istaque Hbk) P rell. praeter M (fuit)) res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere coegit; C.[*](C. s. l. P1) autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Iulio[*](Iulio Manutius: totio P1: tutio (tucio) P2 rell.) consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit.

fuit in his omnibus[*](omnibus cansa GEMbk) etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum aliquo animi[*](animi Camerarius: animi et codd.) virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis[*](fasceolis ut Bait. ita Hb2k: faceolis PB: fasciis GE), a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent[*](deprend. B: depraend. P: deprehend. k ed. R.), nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. hanc ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret.

quod anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus[*](senatus, senatus codd. Lamb.: senatu, senatus PBw: senatus (semel) rell. (Prov. Cons. §1 si princeps eam sent. dicerem)) principe Cn. Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eo[*](eo codd. praeter M (et eo)) fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. iniecta fax est foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis status. haec enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur. excepi et pro patria solus exarsi, sic tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis et fumantem videretis[*](videritis P1).

non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi[*](defendi Hbk (sed om. nos): defensi P et pler.: defensum iri coni. Halm) putabamur. ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo se his, modo[*](se his modo add. Bait., Lamb. secutus) vendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. atque ego hunc non miror—quid enim faciat aliud?—: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti.

atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela[*](haerent ea tela Manut.: hacrentia tela codd.) in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. an iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur[*](arbitrabatur ut Manut. ita b: arbitrabamur rell.), nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris[*](C. om. P2 et pler.)—in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum[*](Caesaris ... exercitum s. l. suppl. P2) signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset?

idem postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacissime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae totum eius tribunatum continebat, quam[*](quam quod Madv.) caecus amentia non videbat. producebat fortissimum virum, M. Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo semperne[*](-ne Hk: om. PB) servasset; semper se ille servasse dicebat. augures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi vitio lata esse dicebant. ferebant in oculis hominem quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. longius processit; in ipsum Cn. Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis.

tum vero elatus est[*](est Wolf. auct. add. Kays.) spe posse se[*](Tum vero est ratus se posse HMbk ed. R.), quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius imperi sica deprensa[*](deprensa PB: deprehensa k ed. R.); tum ille cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium obiectas[*](altitudines moenium obiectas Bait.: alt. omnium obiecta codd.) semper vi ac virtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. nam si Cn. Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum.

videtis igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. etiamne in sinu[*](sinu Angelius: senatu codd.) atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? volo, inquiunt, esse qui in contione detrahat de Pompeio. detrahat ille vituperando? velim sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quod[*](quid PBHG) sentio. mihi me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illum[*](illum HGEbk: om. P all.: eum coni. Bait.) maximis laudibus ecferebat[*](eefer. P: effer. BHk) videbatur.

utrum tandem[*](tandem Angelius: tamen codd. (tum Mb2k)) C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? an ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo[*](quam in universo s. l. P2) senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. sed ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam.

quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? videant ii qui illum Pompeio[*](Pompeio codd.: Cn. Pomp. ed. R. (Cn. s. l. b2)) inimicum esse gaudebant[*](gaudeant PB), ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant[*](contuebant P et pler. (cf. § 38)), et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos[*](ecfren. P: effren. B rell.) furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. nunc enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. quid existimatis eum, si reditus ei gratiae[*](ei in gratiam Lamb.) patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat[*](irrepat ut Angelius ita b2kt: increpat P et pler.)?

quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint:

deteriores, repvlsos
, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctae[*](diiunctae P2BH: deiunctae P1: disiunctae GEMbk). qua re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis.

vobis, o carissimi[*](carissimi codd. praeter b2k (clarissimi)) atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. caedes principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. ad quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et[*](et ed. R.: om. codd. (potentesque bk ed. V.)) potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus ac[*](ac Madv.: aut codd.: et Lehmann) regnum. dissensit cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. idem iterum Sulla superavit; tum[*](tum b2k: tamen rell.) sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperarat[*](recuperarat PBE: -arant G: -avit HMbk).

inest hoc tempore haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum animis hominum amplissimorum; dissident principes; captatur occasio. qui non tantum opibus valent nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. tollatur haec e civitate discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit[*](delitescit HGEMbk), tum se emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. monent enim eidem

ne occvltis consiliis res pvblica laedatvr.
quae sunt occultiora quam eius qui in contione ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existimatis hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem civitatis in mentem[*](in mentem Hbk all.: immentē P: imminentem Bt) subito in rostris cogitanti venire potuisse. est quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud concoctum atque meditatum est. Mementote, patres conscripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras et perniciosam viam audiendi consuetudine esse munitam.

sequitur illud,

ne deterioribvs repvlsisqve honos avgeatvr.
repulsos videamus, nam deteriores qui sint, post docebo. sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. qui sunt igitur repulsi? non, ut opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atque[*](atque Hbk: at PB: ac M) honestissimis viris accidit. repulsi sunt ii quos ad omnia progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore augeantur monent[*](monent GEt: monet PB: monemur HMb). debet esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit.

deteriores cavete; quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque vitiis[*](conquisitisque vitiis HGEMbk: conquisitis (om. que vitiis) PBt) deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque haerentia praeteriret. parentibus et dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat; eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti spiritu augemur et certam in sedem civitatis ac libertatis adscribimur. iste parentum nomen, sacra, memoriam, gentem Fonteiano nomine obruit; deorum ignis, solia, mensas, abditos ac penetralis focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere pervertit, idemque earum templum inflammavit dearum quarum ope etiam aliis incendiis subvenitur.

quid de patria loquar? qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem removit, auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario, provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro[*](ferro Hbk all.: ferre P1: fere P2 rell.) domum compulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus[*](domus PB: domos HGEM) disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. infinita sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. quid? quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, imperatores quos prodidit, exercitus quos temptavit?

quid vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos edidit! quis minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit? quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tantos exhauriret[*](exhauriret Halm: exhaurire PB: exhaurire gur. posset s. possit HGEMbk) gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem?

qua re, id quod[*](quod Hbς all.: cum PBt) extremum est in haruspicum responso[*](responso ut Bait. ita Bςt: responsu P: responsis HMbς: responsum G), providete

ne rei pvblicae statvs commvtetvr
; etenim vix haec, si undique fulciamus iam labefacta, vix, inquam, nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. fuit quondam ita firma haec civitas et valens ut neglegentiam senatus vel etiam iniurias civium ferre posset. iam non potest. aerarium nullum est, vectigalibus non fruuntur qui redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est divulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, civem qui se pro patriae salute opponat invidiae frustra posthac requiretis.