De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

si et sacrorum iure pontifices et auspiciorum religione augures totum evertunt tribunatum tuum, quid quaeris amplius? an etiam apertius aliquod ius populi atque legum? Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C. Antonium, conlegam meum, defenderem, quaedam de re publica, quae mihi visa sunt ad illius miseri causam pertinere. haec homines improbi ad quosdam viros fortis longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. si quod in ceteris legibus trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum, nihil reprehendo; sin eadem observanda sunt, iudicavit senatus M. Drusi legibus, quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri.

iam intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. at ego hoc totum non[*](non k: om. rell.) sine causa relinquo. video enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent[*](dicerent ut Naugerius (1) ita k: dicerem codd.), tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me civi ita[*](ita Baiter: a P1: ac P2 et pler. (ac ... bene merito Hbς)) de re publica merito tulisses, funus te[*](funus te b2e et mg. P: funeste P rell. praeter Hbk (funeste funus te): funestum funus te Lamb.) indixisse rei publicae, quod salvis auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. qua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuum[*](tuum Hb2k, om. P et pler. (§§ 38, 40, 41)) comprobaverunt.

fueris sane tribunus plebis tam iure legeque[*](tam iure legeque Car. Steph., D. Serruys (Aul. Gell. v. 19; Leg. Agrar. ii. 11, § 29): tam in iure quam lege PHb et pler. (quam in lege w): tam iure quam lege Gb2kt: tam iure atque (etiam) lege Halm: tam fueris inquam lege Koch: optimo iure, tam fueris inquam lege Lange: tam iure quam lege quam ⟨tulit⟩ hic etc. Jordan: tam iure quam ⟨qui⟩ lege K. Busche (Har. Resp. § 14; Sulla § 87)), quam fuit hic ipse P. Servilius[*](P. Servilius Halm, Lange (§ 132; Har. Resp. § 12): ullius P1: rullius P2GH: tullius Btw: tulius ς ed. V.: Rullus b2 ed. R.), vir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus: quo iure, quo more, quo exemplo legem nominatim de capite civis indemnati tulisti? vetant leges sacratae, vetant xii tabulae leges privatis hominibus[*](privatis hominibus privatis in hom. PBHebk: privatis * hom. G: de privatis hom. c: privatis vim hom. t: privis hom. Scaliger) inrogari; id est enim privilegium. nemo umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec civitas ferre possit. proscriptionis miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam.

hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? quaero enim quid sit aliud[*](sit aliu* P1 (aliud H): si tali vi P2 rell.) nisi[*](nisi suppl. Landgraf (§§ 53, 54): ac Halm (§ 51)) proscribere[*](proscribere del. Lange)

velitis ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs vt mea sint
: ita enim re, etsi[*](re etsi Momms.: fecit si codd. (fecit etsi Hbk)) aliis verbis, tulit. hoc plebei scitum[*](plebiscitum HGbe et in mg. t) est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? equidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt.

vobismet ipsis, pontifices, et vestris liberis ceterisque civibus pro vestra auctoritate et sapientia consulere debetis. nam cum tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde ne improdicta[*](improdicta Momms.: in prodicta PG: in praedicta BtM: pro indicta Hbc: indicta k) die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicet[*](capitis iudicet Lange), quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die iudicium sit futurum, tum[*](tum cum Lange) multa etiam ad placandum atque ad misericordiam reis concessa sunt[*](sunt Me Klotz: sint codd.), deinde exorabilis populus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam, si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit[*](sustulerit ut Halm ita k), tota causa iudiciumque sublatum est[*](est codd.: sit Naegelsbach in iure Muell.: in re codd. (iure k): in reo Madv.): haec cum ita sint in iure, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis[*](et egentis Halm: et gentis P1: egentis P2 rell. praeter Bw (gentis)) et perditos suffragium ferre et eam legem putari[*](putari Madv.: putare codd.)?

ac[*](At GMe) si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem res publica tuebatur, cuius denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat praeter conversionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem futurum est iis quorum vita remota ab honore populari et ab hac inlustri gratia est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium multi egentes sumptuosi nobiles[*](nobiles susp. Lange, qui et nobiles ignobiles coni.) concupiscant?

date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari et spe largitionis oblata.

at quid tulit legum scriptor peritus et callidus?

velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni[*](igni P1M: ignis P2B et pler.) interdicatvr?
crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio ferundum[*](ferendum Btw)! non tulit
vt interdicatvr.
quid ergo?
vt interdictvm sit.
O caenum[*](O cenum BHt: oceanum P1: ocenum P2), o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona venia, quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest?

hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum solum sed etiam quadrupedum[*](quadrip. Htw) impurissimo[*](impurissimo spurcissimo Oberdick (Ael. Lamprid. Alex. Sever. 9. 4 omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimo)), rem publicam perdidisti; neque tu eras tam excors tamque demens ut nescires Clodium[*](hunc ante Clodium Hbk) esse qui contra leges faceret[*](facere Momms.), alios qui leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum, in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas fuit; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus ceteri, neque operum architectis, neque pontificem adhibere quem velles, postremo ne in praedae quidem societate mancipem aut praedem[*](praedem Garat., Bait.: praedem socium codd. praeter GM (praedae socium) Hb (praedonum socium)) extra tuorum gladiatorum numerum aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quemquam nisi furem ac sicarium reperire potuisti.

itaque cum tu florens ac potens per medium forum[*](forum ed. V. (om. scortum): fori b: om. rell.) scortum populare volitares, amici illi tui te uno amico tecti et beati, qui se populo commiserant, ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam perderent; qui in iudicium venerant, sive accusatores erant sive rei, te deprecante damnabantur. denique etiam ille novicius Ligus, venalis adscriptor et subscriptor tuus, cum M. Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, mortem eius se velle persequi dixit: nomen Sex. Properti detulit: accusare alienae dominationis[*](dominae dominationes P1GM) scelerisque socius propter calumniae metum non est ausus.

de hac igitur lege dicimus, quasi[*](quasi Madv.: quae codd.) iure rogata videatur, cuius quam quisque partem tetigit digito voce praeda[*](praeda del. Jordan: praedicatione coni. Halm) suffragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit?

quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissolvat? est enim:

qvod M. Tvllivs falsvm senatvs consvltvm rettvlerit.
si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est[*](estfort. praestat est? Mueller). satisne tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? quot modis doceo legem istam, quam vocas, non esse legem? quid? si etiam pluribus de rebus uno sortitore tulisti[*](sortitore tulisti Madv.: sortitu retulisti (retulis P1) codd.: una sortitione tulisti Halm, fort. recte), tamenne arbitraris id quod M. Drusus in legibus suis[*](suis bk: tuis codd. pler.) plerisque, perbonus[*](perbonus scripsi: bonus Naugerius (1): in bonis P rell. praeter HGMk (bonis): clarissimus Lahmeyer, innocens Muell., nobilissimus Klotz) ille vir, M. Scauro et L. Crasso consiliariis[*](consiliariis Madv.: consularis codd.) non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominem[*](omnium fac. et stup. hominem scripsi: hominum (omnium HMς, hominem G) fac. et stup. omnium P rell.: hominem fac. et stup. omnium Bait.), decumis et Clodiis auctoribus obtinere?

tulisti de me ne reciperer, non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere non licere esse Romae. quid enim diceres? damnatum? certe non. expulsum? qui licuit? sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiectio nusquam est. verum sit: quid? operum publicorum exactio, quid? nominis inscriptio tibi num aliud videtur esse ac meorum bonorum direptio? praeterquam quod ne id quidem per legem Liciniam, ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti. quid? hoc ipsum quod nunc apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monumentum fecisse in meis aedibus, te signum dedicasse, eaque te ex una rogatiuncula fecisse, unum et idem videtur esse atque id quod de me ipso nominatim tulisti?

tam hercule[*](hercule P1Hk: hercle P2Bt) est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur. eidem, inquit, utraque de re negotium dedi. quid? si eidem negotium dedisset[*](dedisset k ed. R.: dedisses rell.) ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum Romam[*](Romam Garat.: Romae codd. (Roma k): inde Lamb.) decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, provinciam Syriam obtineret,—quoniam de uno homine scriberet, una res esset?

quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? quae est, quaeso, alia vis, quae[*](quaeso mg. Lamb.: quasi codd. praeter t (enim)) sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare?

quid? si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet? an, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviem[*](eluiem P1: luem Georges) civitatis sine summa vi pervenire potuisti?

cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet non parabas[*](signa interrog. post parabas et reliqua auct. Wolf. del. Muell.); cum edictis tuis tabernas claudi iubebas, non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris convellisti ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti; cum eos qui in[*](in add. Momms.) conventu virorum bonorum verba de salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque advocationem manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti vim tibi maxime displicere.

verum haec furiosa vis vaesani tribuni plebis facile superari frangique potuit virorum bonorum vel virtute vel multitudine. quid? cum Gabinio Syria dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium, ingens pecunia, ut tibi omnia permitterent, te adiuvarent, tibi manum, copias, tibi suos spectatos[*](spectatos auct. Koch, Muell.: speratos codd. praeter Hbk (paratos): perditos Lahmeyer) centuriones, tibi pecuniam, tibi familias compararent, te suis sceleratis contionibus sublevarent, senatus auctoritatem inriderent, equitibus Romanis mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, mihi caedem et dimicationem denuntiarent, meam domum refertam viris bonis per amicos suos complerent proscriptionis metu, me frequentia nudarent virorum bonorum, me praesidio spoliarent senatus, pro me non modo pugnare amplissimum ordinem, sed etiam plorare et supplicare mutata veste prohiberent, ne tum quidem vis erat?

quid igitur ego cessi[*](gessi codd. pler.), aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timidum esse natura: quid? illa tot virorum fortissimorum milia, quid? nostri equites Romani, quid? senatus, quid? denique omnes boni, si nulla erat vis, cur me flentes potius prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati reliquerunt? an hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere?

utrum, si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an sine iudicio privilegium? iudiciumne[*](Iudiciumne? etc. scripsi cum Muellero: Iudicium in causa tam turpi? scil. homo codd. (scil. is homo sum qui etiam si causa esset ignota k) Iudicium? in causa tam turpi scil.: an is homo Garat.)? causa tam turpis scilicet, homo qui[*](qui causam Klotz) eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare. an quia causam probare non poteram? cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentem[*](apsentem P: absente ut Madv. ita Bt) per se probarit. an senatus, an ordines omnes[*](omnes add. Garat.), an ii[*](ii k: hi codd. pler.) qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, segniores me praesente ad me retinendum et conservandum fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum atque revocatum queratur?

an vero[*](At vero Madv.: sed cf. § 79) in iudicio periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? quid? si vocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo civi comprobavissent? an[*](At Lehmann), si ego praesens fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manus[*](nova manus ut Graevius ita k: nova *nus P1 (novanos H): nova Bςt: nova vis P2GMb2) sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu meo mentis eorum satiare potui.

quid enim vos uxor mea misera violarat, quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitate lacerastis? quid mea filia, cuius fletus adsiduus sordesque lugubres vobis erant iucundae, ceterorum omnium mentis oculosque flectebant? quid parvus filius, quem, quam diu afui, nemo nisi lacrimantem confectumque vidit: quid fecerat quod eum totiens per insidias interficere voluistis? quid frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex provincia venisset neque sibi vivendum nisi me restituto putaret, cum eius maeror, squalor incredibilis et inauditus omnibus mortalibus miserabilis videbatur, quotiens est ex vestro ferro ac manibus elapsus!

sed quid ego vestram crudelitatem exprobro[*](exprobro Ernesti: expromo codd.) quam in ipsum me ac meos adhibuistis, qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio bellum intulistis? non enim te arbitror, cum post meum discessum omnium locupletium fortunas, omnium provinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem cum saltatore conlega, cum alteri totam Achaiam, Thessaliam, Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam, bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam, Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentis, ad diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum meorum et columnarum et valvarum fuisse.